575
182 DE TRANSMVTATTONE METALL.
lud Elixir conuertit Venerem purgatam in Lunam: Alij dicunt, quòd omne
metallum purgatum, aliud non. Ad rubeum autemsint omnia rubificata. Istud
concordat cum vltimo capitulo tractatus magistri Alberti.
Auripigmentum sublimatum cuprum in argenti speciem dealbat: quo in
loco nulla insunt latibula. Nanque super salgemmae partes quatuor duabus al¬
mizadir, id est salis armoniaci appositis, superius inferiori superpone. His ita¬
que tertiò commutatis, videbis quod optas: tamen aestimo illud prius debere
esse mundum & sublimatum.
Aqua lithargyrij opus lactis virginis sic fit: Cooperies lithargyrium post¬
quàm tritum fuerit cum boni aceto vini, & eum coquas bene: sint de aceto
partes quatuor, & de lithargyrio vna pars, & bulliat ad consumptionem me¬
dietatis, & postea lumas pondus suum de sale alkali, & cooperies aqua clara
& bona & coques eam donec bulliat multoties, & postea quamlibet separa¬
tim cola: postea Recipe de aqua alkali aliquam partem: & si posueris super aquam
lithargyrij tota dealbabitur tunc, cum mista fuerit bene inuoluendo cum bac¬
culo, & dimittetur donec pausetur existens corpus album, & colorabitur in¬
de aqua supernatans, & dimittetur corpus donec siccetur, & postea suspenda¬
tur in vase vitreo donec totum resoluatur: postea dealbabitur cum eo arseni¬
cum dealbatum per molationem & Solis calidi siccationem, vel cineris calidi
paulatim ita tamen ne fumum sentiat. Sed vsurub quum solutum est, multo
praestabilius isto est. Et in argento viuo coagulato habentur opera mirabilia.
Secundum Albertum in de Mineralibus in tractatu tertio, capite 2. lib. 2. sic
fit lac virginis, quando lithargyrium fortissimè lauatur cum aceto, & colatur
saepius per ipsum donec sit optimè translucens. Et iterum vetus alumen scis¬
sile & plumosum fortissimè lauatur in aqua, & saepius colatur per ipsam quo¬
vsque sit sicut lacryma: & istae duae aquae permisceantur. Est enim certissimè
haec aqua coagulans, & videbitur lapis qui per eam coagulatus est.
Alibi lac virginis sic fit, Lithargyrium tere in puluerem subtilissimum, quem
cribra: quo cribrato pone in patella terrea plumbata cum aceto, & coquatur
parum ad lentum ignem, quovsque bulliat parum: tunc coletur per filtrum al¬
bum, aut distilletur per filtrum, & recipiatur in vase mundo, & ita distilletur
ter vel quater donec sit bene clarum. Postea accipe sagimen vitri & contere
ipsum vt lithargyrium & cribra similiter: & pone puluerem in lixiuio forti (vel
aceto) vel in aquam, & fac eodem modoivt de lithargyrio: & quando velis lac
ex eo fieri, misceantur adinuicem aquae prędictae, & vertentur in lac albissimum
atque spissum. Sagimen vitri & spuma vitri, idem: Lac virginis valet ad salsum
phlegma, & ad guttam rosaceam.
Aqua lithargyrij dealbat per se, aqua salis alkali denigrat per se: quas quum
miscueris, adde arsenicum fixum & operare ad albedinem.
Chalcanthi siue vitrioli multae sunt species: quarum vna quae est rubea est col¬
cotar, & vocatur chalcanthum Babylonicum & cerdonis, cuius sapor calidior sen¬
titur cum stipticitate, vnde etiam linguam incidit. Quod autem ex eo electum
est, quod non est vetus, carens lapidibus, cuius etiam partes longae sunt & ra¬
diosae. Alia verò species est quod dicitur Syrum, eo quòd de terra Syriae vi¬
delicet de terra Ierusalem asportatur, cuius color est niger citrinitati attinens.
Aliud verò quod de Aegypto affertur & de Cabrit. Est etiam eius alia species
quae dicitur calcatidis (vel fortasse calcytis) & ipsum est chalcanthum, cuius co¬
lor est viridis, quod est omnibus alijs fortius, atque calidius existit & asporta¬
tur de Cypro, vocatur Romanum: Ipsius enim color parumper attinet colori
azuri, & est solidum & clarum. Aliqui tamen dicunt quòd Romanum primò
positum