575
RATMVNDI LVLLII 163
positum ad ignem funditur, sed Cyprinum non.
Tutiae tres sunt species: vna nanque est Inda, quae est lapis subtilis: cuius
color licet sit fuscus, albedine tamen magis participat. Haec verò gustata, frigi¬
da sentitur, & post paululum desiccat, & defertur à litoribus maris Indiae. Et
ipse est lapis albus & subtilis, ac si parum salis ibi esset suppositus. Est et eius
alia species, que Tutia vocatur marina, & ipsa viridis lapis & asper atque per¬
foratus, & asportatur à regione quae vocatur Agni. Alia quoque eius est spe¬
cies quae de Syria adfertur & Aphrica, atque à Tunicio & ab Hispania, quae
est lapis albus, depictus atque grauis, per quàm aes rubeum tinctum in citri¬
num mutatur.
Arsenici duae sunt species: vna crocei coloris, alia verò rubei: croceo vtun¬
tur mulieres pro pesilotro. Quidam Sophistae accipiunt vnciam vnam Solis li¬
mati, & lib. mediam arsenici noninati, terunt ipsum fortiter, & balneant ipsum in
vrina pueri, & ponunt in sacculo corij & constringunt ipsum bene, & dimit¬
tunt ita stare vsque ad mensem, & tunc videbitur Arabicum &c. Ex arsenico
autem fit realgar: de arsenico tractatur Hermetis decimo capitulo.
Qui autem harum & aliarum specierum mineralium ampliorem exquirit tra¬
ctationem, videat Matthiolum in vltima aut penultima editione Commen¬
tariorum in Dioscoridem.
LIBER MERCVRIORVM RAYMVNDI.
FILI oportet vt intelligas operationes, per quas creatur natura ar¬
genti viui, & postea si scis vel habes notitiam ad cognoscendum no¬
strum argentum vivum habebis artem integram: Quia operationes omnium
non sunt plusquàm vna sola, quae fit pér modum quem tibi dicemus:
Tu accipe de liquore lunariae quantum volueris (per lunariam intelligo arg.
viu.) & de illo per distillationem diuidas elementa: sed primò separabis aquam
phlegmaticàm, in qua stat mortificatus spiritus, & continua in balneo tuam
distillationem quovsque videas distillari aquam animatam, quae incipit com¬
burere, & illam distilla ad partem. Et quando illud quod poterit distillari per
illum calorem receperis; & phlegma fuerit extra, sicut manifestat signum adu¬
stioniens, illam diuidas in duas partes: & vnam partem seruabis ad creandum mer¬
curium, vt cum eo terram lapidis sublimes. Et de secunda parte trahes elemen¬
ta sine omni combustione sub conseruatione proprietatis sulfuris & argenti viui
per istum modum: Ponas partem aquae animatae super faeces, quae erunt in si¬
militudinem picis fusae vel liquefactae in fundo vasis, & statim pone alembicum
cum suo receptaculo & incende ignem ferraturarum & luta cum pasta, & illum
ignem continua quovsque quicquid poterit distillari distilletur per aequalita¬
tem dicti ignis: postea pone in igne sicco cineritio, & illum continua de serra¬
tura seu ramentis lignorum, distilla oleum, & ad finem suae distillationis dimit
tè infrigidari materiam cum toto vase: Postea reduc suum liquorem primum
qui est aqua & non oleum, super faeces: & reitera tuam distillationem; sicut iam
dictum est, quovsque faeces maneant siccae & combustae: & quòd humidum
vnctuosum sit totum sublimatum sicut anima in substantia spiritus. Et fili, na¬
tura nostri spiritus operarur in omnibus rebus, & omnem rem excedit: & per
illum fit nigredo, albedo, rubedo, siquando scies bene miscere. Mistio illarum
fit sicut tibi diximus, quia vnum intrat in aliud & figit illud, & rarefactum im¬
pletur condensato: & condensatum subtiliatur per rarefactum: & totum illud fit
per solutionem & calefactionem & leui igne. Et iste ignis debet continuari,
Q 2