575
230 IOANNIS DE RVPESCISSA
curius in plumbum, cuprum, stannum, latonem, & chalybem in argentum
verissimum.
Reliqua duo capitula: Vnum fuit de modo fornacis philosophorum, quod
alibi melius supra posui: Aliud de modo tingendi & proijciendi Elixir, quod
etiam satis alibi potest inueniri. De fermentatione autem Solis vel Lunae nusquam
mentionem facit hîc magister, cum tamen omnes philosophi concorditer di¬
cant, quòd Sol facit solem, & fixum figit: Et quale semen in terram seminaueritis
tale & metetis: Et non potest inueniri in re quod in ea non est: et caetera simi¬
lia multa &c. Tu autem sicut prudens & discretus elige quod bonum est (om¬
nibus probatis) & applica fermentum vt scis &c.
FINIS.
ANNOTATIO.
NOTA quòd sal petrae & sal nitri sunt vnum & idem: tantùm differunt
quòd sal nitri est sal petrae praeparatum & purgatum à sale quem ha¬
bet: & ita praeparatum inuenitur copiosè in apothecis: praeparatur au¬
tem sic: Contunditur, & in aqua communi bullitur aliquotiens, vltimò bulli¬
tur, & feruens in vas proijcitur ligneum, quod vas habet multos erectos sti¬
pites quibus in bullitione adhaeret prędictum sal petrę: quibus frigefactis, col¬
ligitur: & tunc sal nitri vocatur.
Scias infallibiliter & in veritate, quòd ex solo aceto nostro acerrimo & ab¬
solute nullo alio extraneo addito, opus nostrum perficitur: quo absente, nec
nigredo nec albedo nec rubedo consistit, quod facit Solem & Lunam purum
esse spiritum. Quare aliqui hîc grauiter errant operando, qui soluunt amalga¬
ma nostrum in aqua forti: & per hoc, opus destruitur: quia in pluralitate rerum
ars nostra non consistit. Venerabili igitur vtimur natura, cui aliena nolite in¬
troducere, nec aquam fortem, nec salem, nec puluerem: quia natura non emen¬
datur nisi in sua natura. Et natura nostri aceti acerrimi benedicti, continet om¬
nia necessaria in se &c. Recipe igitur de Sole foliato partem vnam, & de aceto
nostro partes septem, & fac amalgama more solito. Deinde pone in vna vesi¬
ca bouina de vitro, & obtura os vitri, & pone ad distillandum in fimo equind
calido & humido per tempus, sic quod caput vitri remaneat in aere extra fi¬
mum: diebus finitis, extrahe vitrum de fimo, & pone ipsum supra cineres cali¬
dos, & ibidem permitte stare ore clauso dando ei lentissimum ignem tandiu
quousque videris materiam in vitreo esse coagulatam &c. sicut scis.
De sale. Ignoscat mihi Deus.
Ratio de sale cibi: Scias quòd sales sunt multi, & nobilius eorum est à loco
qui dicitur Andaram, deinde sal panis, & sal Indus, qui est rubeus, & sal
nabati, & sal calcis, deinde sal amarus qui est in Hispania in loco qui di¬
citur Bolongi. Eius quidem natura est calida & sicca: & est aqua quam coagu¬
lauit siccitas ignis: & ex proprietatibus eius est, quoniam liquefacit argentum
cum ignis vehementia, & addit in ipso albedinem, & vertit ipsum à corporeita¬
te ad spiritualitatem: & similiter facit de auro, in quo ruborem augmentat, &
abluit corpora à sorde, & corrodit sordiciem eorum, & cum ipso calcinantur cor¬
pora, & non cum alio. Et propter hoc nominauerunt ipsum Sapientes argentum
communicans, propter albedinem suam: Et quoniam omnes homines indi¬
gent & vtuntur ex eo in omnibus rebus, & cum eo rectificantur creaturae. Et
Deus