575
DE CONFECT. VERI LAPID. 231
Deus excelsus non laudauit creaturam in lege veteri sine illo, & praecepit vt
nullum sacrificum & oblatio fieret sine sale &c. Et sal inuenitur in omnibus
membris plantarum, & calcibus lapidum, & ossibus animalium, & in omnibus
rebus: Ergo secretum totum est in sale. Et qui scit solutionem & coagu¬
lationem ipsius, iam tunc est eleuatus supra secretum occultum quod est lapis
sapientum: & ipse dealbat corpora & mundificat & resoluit ea, & coagulat spi¬
ritus, & retinet eos, & prohibet ab eis adustionem ignis. Pone ergo mentem
tuam in sale, & praepara ipsum, & ne cogites praeterquam in ipso. An non vi¬
des apud complementum omnes redire ad salem armoniacum sapientum, &
dicere ipsum multotiens? & ipsi volunt salem sibi post praeparationem eius:
peruenit enim ex eo sal sapientum, nobile, fixum, & non fugiens ignem. Et
Hermes quidem dixit filio suo: O Fili, quando sciueris saponem sapientum,
consequeris concupiscentiam, & euades cum parte meliori. Et ipse quidem est
difficilis super eum qui nescit, tamen peruius super eum qui scit eum. Inquit au¬
tem Compilator, Non perit quaerens ad proprietatem nisi ignorantia eius quod
verè occultauerunt sapientes, & de quo euacuauerunt omnes libros: & non
explanauerunt. Et ego iuro per Deum sine quo non est Deus, qui est sciens,
ablens, praesens: Vir qui ignorat secretum salis, non comprehendet parum vel
multum ex eo qui conceditur ei commedere: quoniam cum ignorat naturam e¬
ius, est sicut qui sagittat sine corda. De modo vtendi est, vt accipias de ipso par¬
tem, & tere ipsum optimè, & vltimatè ponas ipsum tritum in olla, & bene ob¬
strue seu tege & pone ad furnum panis die ac nocte: Deinde solue ipsum in du¬
plo sui in aqua dulci, deinde coagula ipsum, & veniet sicut nix: repone ergo i¬
psum, et vtaris de eo non nisi soluto per modum vt scis &c.
De Elixir.
HOC Elixir tingitur tinctura sua, & submergitur oleo suo seu aere, & figi¬
tur calce sua, seu terra sua. Et oleum quidem est aggregans vel coniun¬
gens inter tincturam subtilem valde: & aqua id est argentum viuum est
deferens tincturam id est elementum ignis, & omnieum antecedens cum sale tin¬
gente: & tinctura perfundatur cum eo: & quando figitur calx, figitur cum eo
propter vehementiam commistionis. Et exemplum calcis est terra. Et album
quidem completur tribus, in quibus non est ignis: Et citrinum seu rubeum, com¬
pletur quatuor totis elementis seu partibus lapidis.
Totius mundi status periret, si noster in libris nominaretur lapis. O felix
scientia quae à sciente quaeritur: non immeritò super omnes huius mundi scien¬
tias perquirenda est: Quia qui eam habet, incomparabilem habet thesaurum: In
salubri constellatione natus est in hoc seculo, diues diuitijs infinitis super reges
& principes huius mundi. quis non diliget talia? quia sanum & longęuum se
vtentem conseruat super omnium medicorum medicinas. Haec sunt bona, iusta
coràm Deo & hominibus, non per vsuram acquisita, seu per fraudem & dece¬
ptionem plurimorum: sed est speciale donum Dei, vt dicit Psalmus, Labores ma¬
nuum tuarum manducabis, beatus es &c.
"Vt placeat cunctis, nullum decet esse superbum:
Qui sic inflatur, deserit omne bonum.
Sit blandus facie, sit mitis, & ingeniosus:
Ni contemptibilis fortè sit ipse citò.
Officio proprio sapienter sit studiosus,
Vt fiat doctus quiuis in arte sua."
V 2