575
232
DE LAPIDE PHILOSOPHORVM SECVNDVM VE¬
RVM MODVM FORMANDO EFFERRARIVS MO¬
nachus ad Apostolicum quendam scribit.
DVO sunt principia huius artis. Est ergo primò sciendum quòd res
de qua omnes philosophi antiqui tractauerunt, est argentum viuum
sapientum: quod alijs nominibus nuncupatur aurum, medicina, lapis
philosophorum, Elixir, et alijs infinitis nominibus vt per ea quę infe¬
rius dicetur perpendi manifestè poterit. Vocatur autem aurum ista medicina physi¬
ca, quia vt dicit Geber: Qui metalla naturalia conuertit & transforma in verum
Solem, est Sol: ideo bene dicit, quod facit Solem, est Sol: sed medicina philo¬
sophica facit hoc, ergo &c. Et sciendum est quòd huius rei principia sunt duo
principaliter, videlicet materia & agens: Materia autem vt dicit quidam phi¬
losophus, est argentum viuum et sulfur seu arsenicum, quod idem est. Aduert¬
tis tamen pater sancte, quoniam, vt dicunt philosophi, non est argentum viuum
in sua natura, neque in natura ad quam reduxit illud minera sua, huius rei princi¬
pium, sed ad quàm perducit eorum artificium. Et similiter de sulfure, & cuius
corpori est inducere. Et ratio qua moti sunt est, quia non inuenerunt, in mineris
argenteis et aliorum metallorum aliquid quod sit argentum viuum in natura
sua, & aliquid quod sit sulfur simpliciter: minimè per se vnumquodque illorum se¬
paratum & in propria sua minera & in sua natura istud iuueniet. Istud autem ar¬
gentum viuum et sulfur quia vt dixi vobis et exposui productum seu deductum
ad aliquam naturam aqueam subtilissimam clarissimam albissimam et amoenissi¬
mam, quam philosophi vocant argentum viuum & ad quandam terrenam naturam subtilis¬
simam quàm vocant sulfur per artificium, quod philosophi mirabiliter occulta¬
uerunt, & discretè occultum esse voluerunt, nec in aliquo loco totum tradide¬
runt: sed per eorum libros sparsim & per partes diuiserunt. De quo artificio
pater sancte nihil intendo pertractare, eo quòd vobis impossibile esset experi¬
ri, nec esset expediens quod per aliquem experiri faceretis: Et esset etiam proli¬
xum omnia quae in dicto artificio sunt necessaria enarrare. Est autem praefa¬
tum artificium prolixum & sumptuosum & maximè laboriosum, & inexper¬
tis valde periculosum.
Est autem notandum, quòd Philosophi istud argentum viuum & istud sulfur vnam rem
dixere: Et verè ita res est, quòd vna res est & de re vna exiuit, sicut aliàs vobis
exposui. Quòd vna res sit, demonstratur: Quia aliquando nominant dictum ar¬
gentum viuum sulfur, & sulfur vocant argentum viuum: & totum simul, argentum
viuum et sulfur. Quòd autem solùm sit vna res, omnes philosophi in pluribus lo¬
cis dicunt, Dicit enim Lucas, Pluribus rebus non indigemus nisi vna. Et Efric.
dicit, sciatis huius artis fundamentum, propter quod multi perierunt, vnum
quid esse. Et Diomedes ait, Venerabili vtimur natura, quoniam natura non
mendatur nisi in sua naturam: quibus noli alienum quid introducere. Et Boco¬
sen ait, Cauete ne alienum quid introducatur: Est enim, vt superius dixit Ge¬
ber, in pluralitate rerum ars nostra superflua. Et Astanus ait, Natura est vna tan¬
tum quae omnia superat. Item Pithagoras, Omnibus nuncupatur nominibus, cu¬
ius nomen vnum & idem est. Et multa talia dicunt similia quae longum esset
enarrare, ad ostendendum et demonstrandum quòd vna res est sola, super quàm
actionem suam in huius operatione fundat natura. Quae res, vt superius dixi, est
arg. viu. et sulfur quod vobis demonstraui. Sed quęri posset, Quare ergo phi¬
losophi rem istam, si non est nisi vna, omnibus nominibus nominauerunt, & om
nibus rebus comparauerunt? Ad hoc assignant plures rationes: Dicit enim
Diomedes