575
246 DE THESAVRO
Siccine transponunt quod stultis pandere nolunt,
Sicque figuratur sapiens ne decipiatur,
Et quod tractatur stultis ne distribuatur."
Item, vt dicit Morienes, Lapis noster & confectio ipsius magisterij assi¬
milatur in ordine creationi hominis. Nam primum est coitus, secundum con¬
ceptio, tertium pręgnatio, quartum ortus, et quintum sequitur nutrimentum.
O carissime, haec verba Morienis intellige, & non errabis in veritate. Aperi
ergo oculos tuos, & vide quòd sperma philosophorum est aqua viua, terra au¬
tem, est corpus imperfectum, quae terra meritò dicitur mater, quia ipsa est ma¬
ter omnium elementorum: Ideo quando sperma mercurij coniungitur cum ter¬
ra corporis imperfecti, tunc coitus appellatur: tunc enim terra corporis dissolui¬
tur in aquam spermatis, & fit aqua sine diuisione vna: Vnde dicit Hali, Solutio
corporis, & coagulatio sunt duo: sed habent vnam operationem, quia spiritus
non coagulatur nisi cum coagulatione spiritus: Et corpus & anima quando
coniunguntur, agit vterque in suum consimile: Exemplum cum aqua coniun¬
gitur terrae, aqua cum sua humiditate & virtute conatur eam dissoluere: nam
facit eam subtiliorem quàm prius erat, et reddit eam sibi consimilem, quia aqua
est subtilior terra: similiter facit anima in corpore, et eodem modo inspissatur
aqua cum terra, et fit consimilis terrae in densitate, quia terra spissior est quàm
aqua. Ideo inter solutionem corporis et coagulationem spiritus, non est diffe¬
rentia temporis, nec diuersum opus in aliquo, ita quòd fiat vnum sine alio, si¬
cut non est inter aquam et terram in sua coniunctione diuersa pars temporis:
quod cognoscitur si coniungatur vel separetur vna ab alia in earum operatio¬
nibus: Sicut nec sperma viri separatur à spermate mulieris in hora sui coitus,
sic & earum vnus est terminus, vnum factum, & vna & eadem operatio insi¬
mul cernitur super ipsa duo. Ideo Merculinus rerum misturam, coitum vo¬
cat & genituram:
Semina miscentur quasi lac, quae mista videntur. Secundum est conce¬
ptio, quum terra in nigrum soluitur puluerem, & incipit aliquantulum de
mercurio secum retinere: tunc enim agit masculus in foeminam, id est azot in
terram: Ideo dicit Arisleus, Masculi adinuicem non gignunt, nec mulieres con¬
cipiunt. Generatio enim est ex maribus & foeminis, & maximè ex inuicem
conuenientibus. Maribus nanque ducentibus foeminas, natura gaudet, & fit,
generatio vera. Natura autem alienae naturae ineptae coniuncta, nullam veri¬
tatem spermatis gignit. Coniunge ergo filium tuum Gabricum dilectiorem
tibi omnibus filijs tuis cum sua sorore Leya, quae est puella fulgida, suauis, &
tenera: Gabricus est masculus, & Leya foemina, quae ipsi dat omne quod ex i¬
psa est, et quanuis Gabricus sit carior Leya, tamen non fit generatio sine Le¬
ya, Gabricus enim cum Leya concumbens protinus mortuus est: nam Leya
ascendit supra Gabricum, & includit eum suo vtero, vt nihil penitus videri po¬
tuerit de eo, tantoque amore amplexata est Gabricum, quòd ipsum totum in sui
naturam concepit, & in diuersas partes diuisit: & hoc est quod dicit Merculinus:
"Quod quasi lac fuerat, conceptio sanguine mutat,
Pallida nigrescunt, rubea diffusa nigrescunt."
Tertium est praegnatio, quia dealbatur terra: dominante nanque aqua, ter¬
ra crescit & multiplicatur, & augmentatio nouae prolis inde generatur: Tunc
oportet te terram nigram abluere, et igne calido dealbare: Vnde Hali dicit,
Accipe quod ad fundum vasis descendit, et ablue istud cum igne calido, quo¬
vsque auferatur eius nigredo, et recedat eius spissitudo, et fac ab eo euolare
additiones humiditatum, donec deueniat calx nimis alba, in qua non erit ma¬
cula
Albatio & ablu¬
tio idem sunt.