575
PHILOSOPHIAE 247
cula: tunc enim terra ad recipiendam animam est habilis & depurata, ideo
Merculinus.
"Firmans mutatum, praegnatio spondet hiatum:
Quae bene purgantur, concordi pace ligantur."
Quartum est ortus, quando fermentum coniungitur terrę dealbatae, ita quòd
vnum fiant substantia & colore: tunc enim natus est lapis noster in vitam sem¬
piternam, quia tunc spiritus cum corpore, anima mediante, coniungitur. Haec
nanque est compositio quae, vt dicit Hali, fit cum putrefactione & matrimonio:
& matrimonium est subtile cum crasso seu spisso commiscere, & animam cum
corpore commiscere. Putrefactio verò est assare, terere, & rigare quousque insi¬
mul commisceantur & fiant vnum, & non sit in eis diuersitas neque separatio, sicut
non est separatio de aqua mista aquae, tunc conabitur spissum retinere subtile,
& conabitur anima pugnare cum igne & ipsum pati: & conabitur spiritus mul¬
tum alienatus in corporibus fundi cum eis. Ideo Merculinus:
"Quartum praegnatum, producit stercore natum:
Natis uita datur, non natis uita negatur."
Quintum est nutrimentum, quia foetus extractus non nisi lacte nutritur &
igne, parcè & paulatim, dum paruulus est, & quanto magis esurit ossibus con¬
fortatis in iuuentutem perducitur: in quam perueniens sibi subsistit & sufficit,
& sic oportet te in hac operatione facere, sciens quod absque calore nil vnquam
generatur: & intensus calor perire facit: & frigidum balneum compositum fu¬
gat, temperatum verò & suaue balneum & igne leui corrumpentes humidita¬
tes corporis extrahuntur: ideò dicit Merculinus:
"Postea nutritur, quod natum lux reperitur,
Ignis aquam superat, fornax alimenta ministrat:
Hinc etiam lapis natus noster appellatur."
Vnde Plato in libro Turbae dicit, Honorate Regem ab igne venientem,
diademate coronatum, & ipsum illuminate quovsque ad aetatem peruenerit
perfectam, & nolite ipsum comburere, nec fugetis ipsum comburendo nimio
igne: quia si ipsum prouocauerit ad iram, aufert à nobis regimen suum: Cuius
pater est Sol, mater verò Luna, quam portauit ventus in ventre suo: & nutrix
eius est terra, nutritur autem suo lacte, id est spermate ex quo fuit ab initio: im¬
bibatur ergo saepe & saepius parcè & paulatim suo mercurio, quovsque bibat
quod sibi sufficiat. Tunc autem, vt dixit Hali, erit corpus causa retinendi tinctu¬
ram: & erit tinctura causa retinendi colorem, & color erit causa demonstrandi
tincturam in qua est lumen & vita naturae. Vnde haec est via recta, breuis, sum¬
ma perfectio rei, & conseruatio totius magisterij. O carissime amice singulari¬
ter dilecte, per ea quae dicta sunt faciliter potes intelligere verba obscura, &
cognosces omnes in eo conuenire, quòd nullum est magisterium nisi illud quod
dixi. Iam enim habes corporis solutionem, & ipsius ad primam materiam re¬
ductionem. Deinde habes ipsius in terram conuersionem: Praeterea terrae ni¬
grae dealbationem, & in aerem leuigationem, quia tunc distillando humidita¬
tem quae in ea inuenitur, fit aereum quod ascendit, & terra remanet calcinata,
& tunc est igneę naturae: Et habes conuersionem ipsorum adinuicem: & acci¬
pit augmentationem tantam, cuius vtilitas maior est quàm possit percipi ali¬
qua ratione. Amen.
Finis Thesauri philosophiae.
Fermentatio.
Matrimonium.
Putrefactio.