575
248
PRAXIS VNIVERSALIS MAGNI OPERIS, EX
TERTIA DISTINCTIONE LIBRI QVINTARVM
essentiarum Raimundi Lullij.
CORPVS Solare vel Lunare calcionatum, in oleum conuersum per men¬
struum nostrum: Et scias pondus cuiuslibet: si fuerint menstrui libras
tres ponas, de corpore vncias duas, & fac eorum coniugium adinuicem
id est mistionem in vase tibi noto fortissime clauso ex luto facto ex albumine o¬
ui, papyro & calce viua diligentissimè carminata, pone in balneo aut fimo calidis
simò: securior tamen est operatio cum balneo cinerum, ne calor in alio balneo
aut fimo recedat: nam ignem actum suum ibi habere necesse est. Qui calor etiam
si defuerit, ad malum terminabitur. Ministra ergo ignem lentum quouis isto¬
rum modorum successiuè & continuè sine intermissione, quovsque per men¬
struum dissoluatur, vt fiat mistio menstrui in oleum, & rursus olei in men¬
struum per minimas partes, & transeat materia à dissolutione mistionis ad alte¬
ram potentiam elementorum, & per consequens ad generationem: non ad ge¬
nerationem quae est post totalem lapidis corruptionem, sed ad accidentalem
generationem, quę largo termino generatio dicitur: quòd cognoscas quando
alius color incipit generari scilicet niger. Non arbitreris ipsum esse nigrum si¬
cut encaustrum, sed sicut in colore mali granati: qui color niger, est finis alte¬
rationis, & principium digestionis. Ergo haec generatio huius coloris non est
ex corruptione formę substantialis ipsius auri & menstrui, quam in instante se¬
quitur generatio formae substantialis ipsius auri & menstrui, quam in instante
sequitur generatio formae substantialis lapidis philosophorum cum expolia¬
tione terrestreitatis ingressum prohibentis. Isto colore viso intelligas corpus
Solare transire per dissolutionem, alterationem, & digestionem in generationem
quia ibi facta est colligantia amoris intra corpus & menstruum, quia corpus
conuersum est in menstruum, & menstruum in formam. Deinde continuan¬
do digestionem sine intermissione temperatè continuando, tunc corpus cum
menstruo ingrediuntur digestionem & generationem: & durat digestio & ge¬
neratio per tempus mutationum.
DE LAPIDE PHILOSOHORVM QVIDAM SVMMA¬
tim multa epilogando sic dicit.
RESTAT nunc quatenus breuiter teneatur memorialiter totum magiste¬
rium sub sermonis breuitate recapitulatiuè: Vnde dicimus, quòd tota hu¬
ius operis nostri intentio in summa nihil aliud est, nisi vt sumatur lapis
philosophicus, & cum operis instantia alijs etiam regiminibus completis alsi¬
duetur super ipsum opus sublimationis atque distillationis primi gradus, vt per
hoc mundetur à corruptionis impuritate: Deinde verò figatur ita quòd nihil
ascendat: & cum fixus fuerit, solue ex eo quod subtile est, & in ignis tempera¬
mento serua, quousque per modum sublimationis, solutionis, atque distillatio¬
nis eleuetur, & eleuari possit. Cum eleuatum fuerit, in ignis temperamento ser¬
ua, quovsque totum figatur, & in asperitate ignis quieseat: & hic secundus prae¬
parationis appellatur gradus: & in hoc quidem praeparationis & perfectionis
meta consistit. Tertius verò similiter gradus lapidis administretur, quo per to¬
tum principium, medium & finem consistunt praeparationis complemento:
Et est vt fixum lapidem cum manet sublimatus per administrationem ignis vo¬
latilem facias, & volatile fixum, donec in ignis temperamento quiescat, ita quòd
nil vi¬