575
PHILOSOPHORVM. 261
& quae herbae, plantae, & arbores, eo quòd radices habent in terra, nutriuntur hu¬
iusmodi resolutionibus primae impositionis, sicut foetus in utero nutritur sangui¬
nè menstruoso per umbilicum tracto, qui umbilicus se habet proportionaliter in
foetu, sicut radix in plantis & arboribus, & omnia quae sunt de secunda impositio¬
ne uegetant: illa uerò quae sunt de prima impositione, non: sed natura illa solùm
componit. Tertia uerò impositio quae est quadrupedum & uolucrum nutritur impo¬
sitione secunda, & quę sunt de hac impositione uegetant & sentiunt. Quarta ue¬
rò impositio in qua est spiritus uitę & imago Dei nutritur impositionibus, secun¬
da & tertia, & uegetat, sentit & intelligit, & est de subtilissimis elementis. Sed nunc
oritur dubium, an aurum existens in crassitie sua insolutum, cum sit in qualitatum
primarum complexione omnino conforme humanę complexioni, expellat uene¬
num, sicut facit lapis philosophscus? & dico quòd non: quia naturae non sunt in eo
apertae, sed clausae: & ideo non emittit uirtutem suam, sicut facit philosophicus la¬
pis, in quo sunt naturae apertae ac abundantes ad communicandum alteri de uirtu¬
te sua, &c. Huius rei ueritatem docet experientia rerum magistra. Videmus enim
in istis florenis iandiu cursum habentibus, quòd aurum permistum est cupro quod
est scoriosum & immundum, & tamen aurum quod in illis est florenis non depu¬
rat scoriam plumbi sibi commisti. Similiter (quod dolenter refero) huiusmodi flo¬
reni tincti sunt in superficie exteriori cum uiridi aeris, & tamen aurum non depu¬
rat illud nec reijcit à se: secus autem est de auro soluto, & maxime si solutum secunda
solutione quae est philosophica. Prima enim auri solutio, quae est incincratiua
quodammodo depurat scoriositates mercurij sibi admistas: sed secunda solutio
abijcit omne impurum sibi admistum: tertia uerò solutio quae est tinctura, longè ad¬
huc melius purgat quàm solutio secunda. Et de hac tertia solutione loquutus est
Arnaldus de Villanoua quum dicit: Quòd lapis philosophicus omnem a corpore
expellit aegritudinem. Nunc autem restat soluere argumentum in quaestionis principio
factum, uidelicet, Si lapis philosophicus haberet uirtutem curandi morbum pe¬
stilentialem, utinque reges & principes & praelati abundantes diuitijs, & qui habent
penes se medicos & philosophos naturales, facerent fieri hunc lapidem, & ute¬
rentur eo pro se & amicis suis: Dico quòd licet reges & praelati habeant penes se
medicos & doctos philosophos naturales, paucissimi tamen illorum sunt qui sa¬
piant in hac re: & si qui sapiunt, uitant expensas & labores necessarios pro hu¬
iusmodi re adipiscenda: uitant etiam temporum profractionem. Sunt enim multi
laborantes pro habenda hac scientia, & putant eam perficere à principio ad fi¬
nem usque in duobus uel tribus annis. Et ego dico, quòd in tribus uel quatuor an¬
nis, uix aliquis, nisi summè doctus, attinget aquàm permanentem, quae est initium
lapidis: cum ergo credunt se habere lapidem perfectum, uix sunt in principio. Vidi
enim unum senem Anglicum qui per annos forsan quadraginta, uel amplius la¬
borauerat pro lapide acquirendo, qui nunquam tamen peruenit ad aquam per¬
manentem. audiui enim ab eius ore in fine dierum suorũm hoc uerbum: Nullum
aurum, quantuncunque credatur, esse solutum, sed solummodo incineratum. Dice¬
bat quippe quòd omne aurum quantumlibet solutum, ipse uellet iterum facere con¬
flui in uerum aurum, & quia aurum non est (ut ipse dicebat) solubile, non potest ab
eo extrahi lapis philosophicus. & ideo dixit lapidem philosophicum extrahendum
fore à metallis impuris & solubilibus, uidelicet, ex cupro uel stanno. Verùm scio
quòd indoctè loquebatur, licet tamen multi adhuc sint hoc idem sputantes, qui in
stercoribus laborantes, stercora inueniunt in fine. Nunc autem restat uidere
quid ueritatis contineat illlud uerbum Arnoidi Villanouani, cum dicit: Lapis phi¬
losophicus facit de sene iuuenem, & omnem corporis expellit ęgritudinem: & res¬
pondeo, uerbum hoc duo habere membra: primum membrum est, de sene facit
iuuenem, & quantum ad illam partem, oratio uidetur esse de sermonis uirtu¬
tefalsa. Impossibile est enim aliquem senem fieri iuuenem, nihil enim meretus