575
262 QUAESTIO DE LAP.
proprie dici senex uel iuuene, nisi uegetabile. & omne uegetabile habet tripli¬
cem naturae ordinem, augmentum, statum, & declinationem. In augmento me¬
retur dici iuuene, in statu meretur dici perfectum, in declinatione senex. In iu¬
uentute est multum de humido radicali, in statu minus, in senio minimum, & il¬
lud minimum haud potest in se reuiuiscere ac fieri multum. Sed potest solum¬
modo uirtutem suam fundere in sibi quasi omnino simile. & hoc potissimè
percipitur in homine cum nutrimentum fit adeò transmutatum, ut omnino pro¬
pinquum sit carni, hoc est, quando ipsum transmutatum est in cambium, quod
immediatè in carnem transmutatur uel in semen masculinum. si in semen, tunc eo
in matricem, ut conuenit, effuso fit embryo: & ex embryone nouus homo, qui &
nutritur uegetabiliter, & fit iuuenis: postea fit adultus, id est uir, deinde fit & se¬
nex. Mens autem Arnaldi de Villanoua fuit talis: De sene lapis philosophicus
facit iuuenem, id est, abiecto omni scorioso & impuro, ipse lapis reuocat in pu¬
ris potentiam ad actum, & emendat humanae complexionis lapsum, reducendo
ipsum uersus temperamentum naturae suae, & sic septuagenarius luxuriat, sibique
uisum est se esse in dispositione omnia faciendi quae fecit dum esset annorum quin¬
quaginta, uel forsan quadraginta. Quantum uerò ad secundam partem, uidelicet
quod lapis philosophicus omnem expellit aegritudinem: dico hoc esse uerum,
nisi forsan chronicis haereditarijs, cuiusmodi est articularis morbus, à paterno
semine relictus, lepra, & huiusmodi passiones, quae conceptionis tempore in
parentum seminibus remanserunt: Nam talium infirmitatum radix difficulter
aut forsan nullo modo extirpabilis est. Verùm in alijs morbis chronicis uel a¬
cutis, quae ex malo regimine superuenerunt, uel ex complexionis lapsu ad unam
uel ad aliam differentiam, ipse lapis ratione anaticitatis & puritatis suae nihil
permittit scoriositatis & immunditiae latere iuxta se, quin totum eijciat & ex¬
pellat, & in puris actum prouocat suspensum, adeò quòd si lapis philosophi¬
cus esset res uegetabilis, transmutaretur utique in substantiam humani corporis,
& sic homo tali cibo nutritus fieret perpetuus: sicut uidemus quòd corpora me¬
tallica aegra & corruptibilia depurantur per lapidem, & transmutantur in uerum
aurum quod est incorruptile. Nunc autem, quia lapis philosophicus est de pri¬
ma impositione mistorum, non potest fieri cibus uegetabilium & sensitiuorum,
nisi moriatur ex toto, id est, nisi elementa in eo resoluantur simpliciter, sicut
uidemus in hominum cadaueribus elementa simpliciter resolui. Sed tunc dice¬
ret forsan aliquis: Amice, nónne in lapidis confectione oportet elementa diui¬
di, ignem, aërem, aquam & terram, & unumquodque à scoria sua depurari? quòd
si aliquod elementorum maneat in alio elemento, labor erit cassus, prout distin¬
ctè ponit Rasis in Lumine luminum: resoluto autem ipso lapide sic per elemen¬
ta, ipse potest utique fieri nutrimentum uegetabilibus & sensitiuis. Responsio.
Nunquam potest lapis philosophicus sic diuidi per elementa, quin in unoquoque
elementorum maneant caetera elementa: hoc est dicere, in igne manet aër, aqua
& terra, in aëre, aqua terra & ignis, in aqua, terra ignis & aër, in terra, ignis aër
& aqua. Quòd si unum illorum elementorum ex toto corrumperetur, nunquam
posset lapis reduci, sed omnia manerent inutilia, cassa & uana. Sed forsan dice¬
res tu: Quomodo potest hoc fieri, cum immediatè dixeris, si quid unius elemen¬
ti maneat in alio elemento, labor erit cassus? & nunc tu dicis in unoquoque qua¬
tuor elementorum manere omnia elementa? Responsio: Elementorum duo sunt
aquatica, & duo lapidea: aquatica sunt aqua & aër: lapidea sunt terra & ignis.
aquatica depurantur sublimationibus: lapidea uerò calcinationibus. quòd si lapi¬
deorum elementorum aliquod remansit in elementis aquaticis, aut aquaticorum in lapi¬
deis, labor erit cassus. Et ratio est, quia lapidea elementa non possunt mundari nist
per calcinationem, prout metra dicunt:
"Est impossibile sulfur sine flamma delere,
Calcis adustibile quod praestat fossa minerae." Aquatica uerò mundantur sublimationibus,
prout