575
PHILOSOPHORVM. 263
prout metrum canit: si uis mundare limphas, surgendo lauabis. Et ideo philoso¬
phi bene dicunt: si quid unius elementi, hoc est, lapidei, maneat in alio elemento
aquatico, uel econtrà, labor erit cassus, quia nec unum nec aliud elementorum
purgari poterit prout decet, & natura requirit. Aliud autem occurrit dubium, cum
prius dictum sit, quòd auri complexio & hominis temperati ad pondus complexio
in nullo differant quoad proportionem qualitatum primarum elementorum: cer¬
tum quippe est & nulli cedit in dubium, quin aurum sit temperatę complexionis
cum sit res homogenia, & in eo sint duplex calidum, ignis scilicet & aër: du¬
plex frigidum, aquae scilicet ac terrae: duplex humidum, aëris & aquae: duplex
siccum, terrae & ignis. Sed in nullo homine uidetur esse sic, eo quòd homo ha¬
beat corpus heterogenium, cor scilicet calidum & siccum, cerebrum frigidum
& humidum, quae sunt contraria, hepar calidum & humidum, & stomachum
frigidum & siccum, quae iterum sunt contraria, & ista quatuor sic repugnantia
sunt principalia membra humani corporis, nihil autem aliud est totum, quàm
suae partes integrales. Responsio, in nullo differunt complexio auri & homi¬
nis temperati ad pondus quoad proportionem qualitatum primarum elemen¬
torum, prout superius positum est. Et tunc ad argumentum. Licet aurum dici
possit temperatae complexionis, ex eo quòd in ipso est duplex calidum, duplex
frigidum, duplex humidum, & duplex siccum, non uidetur sic esse de homi¬
ne, cuius corpus est heterogenium, & cuius partes integrales principales inui¬
cem contrariantur, sicut cor cerebro, & hepar stomacho. Dico quòd licet cor di¬
catur contrariari in qualitatibus primis cerebro, & hepar stomacho, non est ta¬
men sic in re: omnia enim membra hominis quantuncunque dicantur sibi inuicem
contraria, nutriuntur à sanguine in quo est anaticitas (id est aequalitas uel pro¬
portio) elementorum, uel quasi. & omnia eius membra simul capta constituunt
hominem complexione anaticum, uel quasi. & sic est etiam de auro, dum ex ipso
conficitur lapis philosophicus soluto nempe auro diuiduntur ab eo quatuor
elementa, ignis, aër, aqua, terra, non autem simpliciter, sed secundum quid. Vbi¬
cunque; enim est ignis ab alijs elementis diuisus, in illo igne sunt aër, aqua, & ter¬
ra, ut supersus dictum est, uerùm ignis praedominatur, & ita de aëre, aqua, &
terra censendum est. Sic etiam est imaginandum de membris principalibus ho¬
minis: licet enim in corde praedominetur ignis, tamen in ipso corde sunt in actu
omnia alia tria elementa, & ita de cerebro, licet in eo praedominetur aqua, ta¬
men ibi sunt aër, ignis, & terra in actu, & sic consequenter de hepate & stoma¬
cho dicendum est.
VETVS EPISTOLA DOCTISSIMA DE METAL¬
lorum materia, & artis imitatione.
Ego tibi aperire conabor optatum, quod ad ueterum uisum est mentem ac¬
cessisse: nam uulgares (& meritò) illud Aristotelis in libro Meteororum de sul¬
fure & mercurio, quòd sunt omnium materia metallorum, non plenè intelligen¬
tes, in sua opinione mentiti sunt. Non enim credas ex solo sulfure metallum pos¬
se generari: quia putant compositionem hanc ex sulfure & mercurio, tanquam ex
duobus diuersis componi, ex uno tanquam ex materia, ex alio tanquam ex for¬
ma, quod non est sic: nec tu nec alij sic intelligentes, intellexerunt Philosophum:
ibi enim expressè innuit, haec ambo locum obtinere materiae: quia non est intel¬
ligendum quòd mercurius & sulfur specificè distent à se primitiuis & specificis
distantijs: nam sulfur in compositione prius est simplex sulfur, & haec est prima
materia: postea uerò putrefactum, conuertitur in aërem attritum ex materia ca¬
liditatis, uel loci, uel influentiae: & hanc conuersionem appellauit Philosophus
mercurium, qui est dispositus ad omnem speciem assumendam, cui iungitur, &