575
CHRYSOPOEIAE LIB. I. 273
Ac neque rubigo; aut aerugo conficit vlla,
Cuncta adeo firmis illic compagibus haerent,
Sulfur vbi ardoris posita pinguedine causam
Perdidit, & fluidi, quo no velut antè, vaporet.
Ac longo interea decoctum tempore pura
Mundicie, & clara perfusum luce nitescit.
Atque ita temperiem summam radicitus humor,
Et calor exaequant illi, pariterque colorem
Perspicuumque ferunt. argento nec minus ipsi
Viuo etiam terrae partes miscentur in omneis
Prorsus aquae partes nullo discrimine iunctae.
Hinc calor argenti, necnon & sulfuris una
Perspicua inter se denset corpuscula paruo
Multa loco, simul vnde color pondusque resultat
Et longo constans illorum tempore nexus.
His è principijs poteris dignoscere certo
Ordine, quo distent inter se quaeque metalla.
Sulfura si fuerint lutulenta, argentaque uiua,
Principio, inficient pariter quodcunque sub ipsis
Gignetur, magisatque magis, quo non caloręqua
Cocoquet, aut iusto quo iam maiorume, minorume
Durarit perstans multos coctura per annos.
Hinc variae rerum formae, quae nomine quondam,
Quod sint saepe simul, Graio dixere metalla.
Singula seu propriam speciem sortita seruntur
Et diuersa alijs adeo distinctaque perstent.
en cunctis vnum natura semen inhaeret,
Et genere haec vno sese specieque tuentur,
Nec distant alio nisi quod selicius illud
Exijt, hoc miserè secum sordentia traxit
Principia, atque eadem constans non exuit vnquam,
Vtraque cum menti sedeat sententia summis
Patronis, neque adhuc litem dissoluere iudex
Quiuerit incassum conatus, proxima veris
Intuitus neque adhuc, tantum hic natura recessit
Abdidit & grauium sese in penetralia rerum.
Hactenus obiectis tantae rationibus arti
Responsum, laeto nunc experientia vultu
Prodeat erroris expers; & nescia falli.
Hac quoque seruitum perhibent venisse Prometheo
Post famulas, quas ille polo deduxerat artes,
Atque diu illum opera famulantis nauiter vsum:
Verùm vbi consenuit, tantum prudentibus illam
Ipse viris fertur moriens liquisse volentem.
Hos itaque haec certo docuit facilique periclo
Nonnulla inter se immutari ex arte metalla,
Nec tantùm haec, verùm fieri quandoque per artem
Verè aurum, argentumume alijs exemptile rebus.
Est lapis effossus Syriae pictoribus, auri
Pigmentu vero quod & ipsi nomine dicunt.
Frangitur attritus specularis more lapilli,
In summa ostentans auri tellure colorem.
Hunc tu purgatum doctè prius excoque multo
Igne, per anfractus longos, qui ducitur vsque
Quo redeat flammis in se volentibus idem,
Igne olim hoc Caij solertia principis aurum
Fecerat, Obrizon sapiens cui Graecia nomen
Praebuit è rerum inserta virtute receptum,
Seu multo quoniam purgatum redditur igni,
Seu nulla quoniam maculatum sorde renidet,
Nec pigmentum auri fuit amplius ipse, sed aurum,
Qui lapis antè auri tantùm simulauerat auram:
At ne fortè nimis videamur prisca referre,
Carmine perpetuo nobis propiora canamus.
Increscunt haerentque cadis simul vndique crustę,
Alba quibus longo senuerunt tempore vina,
Has meo Euganeae gentis Schola tum decus imo
Accipit erasas fundo, costisque vetusti
Vasis, & includit purgato fictilis ollae
In medio, atque luto testam circumlinit omnem,
Obturatque illi rimas, atque obstruit ora,
Hanc deinde ardenti iubet in fornace diurno
Nocturnoque calore coqui, qua vitrea feruet
Massa datura olim varias liquefacta figuras.
Verùm vbi iam satis est ea visa caloribus vsta,
Perpetuis, illam demit frangitque repentè,
Moris vt est, spectatque simul nu protinus albet,
Et teritur veteris iam fex decocta Lyaei.
Interea sed enim, cunctis mirabile visu
Scintillae, conspersa polo velut aurea signa
Innumerae argenti miro in candore videntur.
Sed quid in alterius visis moror? inque relatis,
Atque aliena premens nunc per vestigia tendo?
Vidi ego qui tenues argenti ritè tabellas
Spargeret & lateris contriti puluere, & vnà
Huic virides aëris squamas niueasque perusti
Contundi micas salis iniungique iuberet,
Puluereosque alijs grumos è rebus aceruans,
Quas vetat & ratio, necnon ars ipsa referri,
Haec ne sordentis vulgi vilescat in vsus,
Illa vt non vlli quae sunt celanda reuelet.
Mox ita compositis angusta in pyxide lamnis
Subijcere inclusas arcto sub fornice flammas,
Quales crediderim torrere ad tartara sontes,
Aut vbi sulfureis diros praemit Aetna sub antris.
At postquam ardenti fuerant haec cuncta camino
Tosta dies noctesque nouem, tum demere massam
Feruentem, deque ignis adhuc feruore rubentem
Abluere algentis roranti aspergine lymphae,
Quam simul in partis lima diduxerat acri
Exiguas, phialae secreta in parte locabat
Artificis mirè ingenium, nam desuper vndam
Fundebat, quę mox argento excerneret aurum.
Tum viridem sensim in laticem liquere videri
Argenti vis illa prius compacta, sed imum
Vas auri seiuncta grauis ramenta petebant,
Tantus aquę vigor est, tanta illo in puluere uirtus
Nec fortè apparet alibi concordia rerum
Clarius, vt nectat quae vix iungenda uidentur,
Si quis particulas commisti pulueris omnes
Computet, & varios illarum existimet vsus,
Quae tamen hoc vnum concordi ex arte tulerunt.
Nec minus, vt rebus proprias discordia vires
Auferat, vt molli tenuari dura liquore
Viderit, atque breuis consumi protinus horae
Momento, & tenues effundi prorsus in vndas.
Lympharum verò species haud trahitur vna,
Nanque aliae quaecunque hominum tellure metalla
Erutaque & durata manu si tangere crebris
Contingat guttis, eadem mirabile visu,