575
274 IOANNIS AVR. AVGVRELLI
Aut minuunt in frusta, aut in tenuem ocyus undam
Dispergunt, liquidoque docent assuescere fluctu.
Sed tamen unu adeò uis haec non inficit aurum
Nam parstat simul incolume, & simul omnibus illino
Sordibus ablutum confestim purius exit.
Est etiam Lymphę illius, si credere dignum est,
Mira quidem, & nobis non immemoranda potestas,
Quę quodcumque semel purum & sine labe metallum
Contigit, argenti tremula sub imagine viui
Cogit in alterius speciem, formamque resolui.
Quid quae de veteri guttatim stillat laccho?
Deinde fimo incoquitur putri, lentoque calore,
Donec in aetherei splendoris uersa colorem
Accipit è summo caelestum corpore nomen,
Hac quoque dura ferunt certo mollescere ductu
Corpora, quae Phoebi uel quae dignata Dianę
Nomine, mortales rebus praeponere cunctis
Instituere, quibus precij mensura pateret.
Nec tamen, haec quanuis ita sint, immune putabis
Esse aurum, certo quin ex humore fatiscat.
Acris aquae hoc etiam dirę violentia rodit,
Et terit, & liquidas tenuatim vertit in vndas.
Verùm haec exiguam lucem tibi recta sequenti
Praetulerint, veri qua cernere culmina possis,
Quo te discutiens tenebras industria ducit.
Sunt aliae ex alijs quaerendae fontibus vndae,
Iam quibus ex sese, nulla vi, leniter aurum
Humescat, nullo alterius veniente liquoris
Auxilio, exterius propria soluatur in vnda.
Hoc agite, hinc uobis summam perquirite laudem
Diuini artifices, haec nanque potentia caelo
Caelestis descendit aquae, qua cuncta tuentur
Robore se proprio, necnon producere foetus
Ipsa sibi similes, & in aeuum extendere possunt
Progeniem, multos fragilem durare per annos.
Nonne uides quanto secum natura tenore
Consonet? utque modum generandi comprobet unum
Semper, & vnius vi nitens seminis, vni
Seruiat una operi: quod & unum nacta descat?
Nec Bacchi si tentet opus, Cerealia miscet
Semina, nec, Cereris, si frumentaria quaerat,
Pinguia Cecropiae, tractat plantaria diuae.
Ordea cui cordi, demum serit ordea, ne tu
Nunc aliunde pares auri primordia, in auro
Semina sunt auri, quanuis abstrusa recedant
Longius, & multo nobis quaerenda labore.
Nec maris immensi reputes, aut nubis aquosae,
Vel liquidi fontis similem: quam quęrere lympham
Instituis, neque enim, quod tu obseruare memento
Inficit illa, liquat aliquid, cum spargitur, aut id
Humectat, propius cui venerit, arida nanque
Pulueris haec extra in speciem se prodit, at imis
Vuida contusi liquet in penetralibus auri.
His olim veteres intenti gnauiter vndis
In portum rexere ratem felicibus auris
Ignarosque uiae medijs in fluctibus inter
Obstanteis scopulos frustra liquere natanteis.
Hinc multa expertum, necnon & multa docentem
Insula diuino Balearis munere misit
Alma uirum, cuius miro velamine tectus
Ipse liquor, quo cuncta madent, iam credere multos
Impulit, vt Bacchi candens & limpido humor
Principia ablueret secretae protinus artis.
At non ille quidem sentit, quae dicere prima
Est facie visus, neque tunc stillantia vina
Miscebat, cum iam praestantilentus in vrbe
Insubrum terens residens feliciter annos
Fecit inexhaustum pondus praediuitis auri,
Ac socijs, quos ipse sibi coniunxerat, aequus
Diuisit tenuem diuini pulueris offar
Cuius in immensum quota pars traduceret aurum
Iampridem quaecunque forent infecta metalla,
Hinc quoque cultus Arabs vitreo de fonte liquorem
Desertas inter valles, praeruptaque purum
Saxa super ducit, nemorumque occultat in vmbra,
Altorum, densis passim quae vepribus horrent,
Ast alias tamen hic uenas ostentat apertè
Vber vbi emanat semper, nec inutilis humor,
Et te dum varijs immensa per auia rebus
Detinet intentum, felices praeterit vndas,
Quas manibus quondam puris haurire solebat
Ipse, nec admiscens aliud, longumque diuque
Compositas parua leuiter fornace coquebat,
Vnde opera arcanae naturae occulta reclusit
Saepius, & grates dijs immortalibus egit.
Sic alij, quos experiendo maxima rerum
Visere iam decuit summo quaesita labore,
Angustum per iter recto de tramite nunquam,
Qua prius ingressi declinauere, nec antè
Definere optarunt, licuit quàm tangere laetis
Tandem exoptatum longo post tempore finem.
Hoc opus, hanc primum tantam mortalibus artem
Interpres rerum ostendit sanctissimus Hermes,
Nec latuit tanto duxit quos munere dignos,
Edoctos sed iam docuit, penitusque remotos
Rebus ab his, tanquam non dignos, terruit omnis
Ne peterent, quae non vnquam contingere possent,
Iamque probos tandem accendens, vt quaerere vellent
Quae sciret, veroque ipse deprehenderat vsu,
Admonuit paucis contentum pergere doctum
Artificem, tanquàm naturae ritè sequentem
Certa solo pressis stabili vestigia signis.
Quinetiam humano docuit de corpore pelli
Hac omnes ualida morbos facilique medela
Seruarique diu nitido cum flore iuuentam
Et senium placidos produci grande per annos
Nec sanctam violare fidem, nec fallere quenqui
Ille potens sacri patitur medicaminis vsus:
Hoc sed qui poterit dijs adspirantibus vti,
Et praestare etiam quoties defecerit, ille
Plurima contemnens, & seruantissimus aequi
Hinc erit, & frugi, curasque eludet inanes,
Et dites supra gradiens, ditissimus omnis
Pauperiem simulabit ouans, ac saepe benignus
Proderit, & miseris latitans succurret egenis,
Innocuusque alijs sibimet gaudebit adesse
Et facilem ducet momenta per omnia vitam.
IOAN