575
276 IOANNIS AVRELII AVGVRELLI
In parteis, seruans genitalem feminis illi
Vim, qua corrupto corpus de corpore gignat:
Nanque ex quo quicquam genitum est, id putruit ante.
Quid qui conatur quaesitae longius herbae
Inualido aufugiens argentum sistere succo?
Idque gelat, duraturque simul, sed figere nulla
Arte potest, ictu quo molli ducere possit.
At non quod solidum faciat, uel ductile, tantum
Quęrendum est, sed quod uideatur posse priorem
Auferre, atque illi defecto inducere formam
Mox aliam, & puri speciem donare metalli.
Sulphura quid memorem longo detersa labore?
Nitraque, purgatosque sales, tostasque Lyaei
Longaeui feces, uel quae atramenta calenti
Accensa effundunt guttas è uase rubenteis?
Hinc soluunt, iterantque uices, ac saepe resoluunt:
Deinde lauant, iterumque terunt, mox figere tentant:
In calcem uertunt etiam, missoque uapore
In sublime ferunt tenuati corporis auram.
Compositos uaria uideas hinc lege caminos
Innumeros, totidemque luto lita uitrea uasa.
Quaeque sibi uertit Faber argentarius usu,
Sordidiusque aliae quicquid fabrilibus artes
Exercent curis, nostri arripuere, suisque
Insani asciuere laboribus: atque ita semper
Sulphur olent, semper faciem fuligine tincti
Horrendas atra simulant ab imagine laruas.
Nec miseram magis affirmes ueraciter ullam
Artem aliam, quam quae externis Alchymia uerbis
Dicitur, obscurisque tegens ambagibus errat
Auia per, miserosque trahit per iniqua sequentes
Ac tandem eiectos in caeca Barathra relinquit.
Vt uideas quandoque bonum sua praedia ciuem
Vendentem, patriasque domos, mercesque repostas
Fornaces inter uersari, ac follibus auram
Captare, in tenuemque, nefas, conuertere fumum
Rem, dubias dum quaerit opes insanus, auitam.
Difficilem interea coniunx moestissima uitam
Protrahit, illachrymant nati, fit sordidus ipse
E lauto, ludusque patens & fabula uulgi.
Quare agite exemptam tenebris hanc cernite lucem
Mortales, caecisque uijs auertite gressum,
Ac prohibete nefas tantum, & depellite uirus
Infectum quo uulgus iners se posse per artem
Diuinam miscere manus putat, abdita rerum
Quae ualet & causas adeo spectare latenteis.
Hanc non impuris manibus fraudator auarum
Attingat, decoctor item, quisquisue fabrilis
Arte ualet, mollisume etiam, cui perdita cordi
Ocia, mercatorue uagus, uel deditus urbi
Ciuis, & incumbens telluri aruisque colendis:
Et qui multa animo praesertim & magna minetur
Vel si qui similes hęc uulgo quaerere sueti
Fraude mala tantum, uel habendi prorsus amore.
At sapiens, superos in primis qui colat, & qui
Noscendis penitus causis modò gaudeat, huc se
Conferat, hanc totis sectetur uiribus artem.
Huic comes hęrebit grauis exploratio rerum
Intima naturae passim uestigia seruans,
Tum mora sollicitos cursus remorata sequetur:
Et uisura olim stabilis patientia finem,
Mox labor, ingenuosque mouens industria gressa
Haud aberit, uitreumque feret uas scilicet unum,
Vnum opus, atque unam secum rem denique ducet.
Ille igitur tanto comitatu septus inibit
Longum iter, & lento peruadens omnia passu
Gontinuè miris oculos mentemque repertis
Pascet, & assiduum fallent spectata laborem:
Donec in arcana tectos tellure recludet
Thesauros ignotum argenti pondus & auri.
Eloquar? an uulgo prorsus non credita uersu
Expediam primus? nec erat cum talia coepi
Iam fari, mens ista mihi, sed compulit ordo
Integer, ut dictis etiam maiora reuelem.
Ille ergo ulterius procedens, ultima rerum
Secreta inueniet, queis se natura peractis
Oblectat, gemmasque pari confinget ab arte.
Ac nisi dicendis superessent multa metallis.
Gemmarum forsan causas, sedesque referrem
Sepositas, quibus in specubus natura beatis
Ludit, & in nulla magis hac mirabilis usquàm
Parte ualet summas uariando promere uires.
Perspicuae ut tello lymphae commista minutim
Pura ferat gemmas, ut caeli motus, & ardor,
Sidereusque situs certam praescripserit illis
Sedem gignendis canerem, nec gemmeus unde
Irradiet fulgor, uariet color unde, tacerem.
Duricies etiam unde illis inuicta, nec igni
Cedens, nec ferro, unde nitens distinctaque miris
Interdùm maculis facies, iam qualis Achaten
Aeacidae ornarat Musis & Apolline felix.
Vos natura parens, nullacui motus ab arte
Prouenit, ò Diuae parua concludere gemma
Sponte nouem uoluit proprijs insignibus omnes
Ornatas, mediumque simul considere Phoebum
Deposito mitem cornu Citharaque canentem:
His ut testatum signis mortalibus esset,
Quo numero & quali semper pręstatis honore.
Felicem tanto dignatum munere Pyrrhum,
Et fortunatos licuit quibus ista uidere.
Indomiti hinc uirtus Adamantis multa referi
Debuerat, Solis ut quondam Regibus esset
Cognitus, utque uno tantùm quaesitus in auro,
Vtque actus ferro durisque incudibus ictum
Respuat, atque etiam ferrum dissultet utrinque
Dissiliantque ipsis incudes ictibus actae.
Vt praedura adeò uis haec corrupta recenti
Sanguine, calfactoque hirci rumpatnr, & ictu
Crebro librantis grauiter per inania ferri.
Vt lapis accessu Magnes Adamantis oberrans
Ferrum declinet, uel inhaerens abdicet idem,
Irritaque ut tandem faciat concepta uenena,
Et pellat de mente metus Adamantina uirtus,
Omnia quae quondam fassa est uidisse Vetustas
Credula, nanque horum fortè experientia Priscis
Certior arrisit quae non ostendere sese
Quiuit adhuc nobis, seu non genus illud in auro
Congenitum pateat, seu sic, ut pleraque falso
Nunc alia, hoc etiam non uero nomine dicant
Artifices, ideoque ipsa re prorsus aberrent,
Quo neque quae Veteres super his scripsere fatentur
Esse, sed in dubium reuocari tradita posse
ipsa