CHRYSOPOEIAE
LIB.
I.
277
Ipsa
hęc
contendunt
manifestis
omnia
signis.
Nec
uirides
etiam
fas
hîc
transire
Smaragdos
Indictos,
neque
enim
color
est
iucundior
ullus,
Quàm
quo
se
tellus
horis
genitalibus
anni
Vestit,
&
ostentat
uultu
meliore
uirentem.
At
mage
nil
uiret
his,
nihil
est
quod
compleatęquè
Contuitu
his
oculos,
satiet
minus,
ipsaque
multo
Obscurata
acies
intentu
protinus
ipso
Aspectu
uiridis
claret
recreata
Smaragdi.
Fulgurat
ut
picto
uiola
Carbunculus
igne
Mox
etiam
canerem,
uariusque
ut
fulget
laspis.
Concolor
&
fuluo
radiat
Topatios
auro.
Innumerasque
alias
specie,
uel
nomine
tantùm
Diuersas
coepto
memorarem
carmine
gemmas.
Verum
hęc
iam
satis
est
leuiter
tetigisse
uagantem,
Atque
alijs
monstrasse
uiam,
qua
tendere
pergant,
Si
quos
fortè
iuuat
naturae
occulta
subisse,
Haec
eademque
palàm
dulci
fecisse
Camoena.
Nunc
age
materiam,
tantae
quàm
praestitit
arti
Natura,
expediam,
ne
quis
perferre
labores
Incassum
studeat
tantos,
sed
grandia
uitet
Detrimenta,
quibus
uesani
saepe
tenentur
Artifices,
longe
primis
dum
rebus
aberrant,
Quas
capere,
ac
solas
illos
seruare
decebat.
Est
lucus
summo
secreti
in
uerticè
montis,
Fons
ubi
decurrit
nitidis
argenteus
undis,
Et
specus
exesum
tendens
aperitur
in
antrum.
Intus
habet
praestans
diuino
numine
Virgo,
Ruricolae
Glauram
prisco
quam
nomine
dicunt.
Huc
densos
inter
uepres
angustus
&
asper
Accliuisque
aegrè
perducit
callis
euntem.
Vestibulum
ante
ipsum
speluncae
laeuis
&
ęquà
Planicies,
non
ampla
tamen,
horrentibus
umbris
Cingitur,
ac
fluuij
ripis,
&
margine
Tophi,
Obducta
uiridi
musco
spissisque
Corymbis,
Ingreditur
uerò
siquis
feliciter,
omnem
Continuò
labem
humanam,
mirabile
dictu,
Exuit,
ac
pondus
subito
mortale
relinquit,
Et
purus
penitusque
leuis
fit
spiritus
illi,
Quique
aditus
lustret
cunctos,
agilisque
feratur
Per
cuneos,
quib.
in
medijs
sedet
aurea
Nympha
Aures
&
circu
thalams:
supraque
renidet,
Quin
auri
tabulae
pedibus
calcantur
euntum,
Atque
ipsa
ex
auro
splendet
conflata
supellex.
Taruisijs:
ne
qua
titubes
in
montibus
antrum
Hoc
pete,
qui
rebus
tantis
primordia
quaeris,
Quodque
illic
uisum
fuerit
preciosius,
inde
Erue,
nec
sumptu
nimio,
nec
parce
labori.
Non
tamen
aut
uiuum
sulphur,
tremulumue
repones
Argentum,
uel
quae
undanti
delata
uapore
Exit
ab
his
primum
putrisque
infectaque
uena.
Sed
purum
atque
omni
purgatum
sorde
metallum
Accipies,
cuius
secreta
in
parte
recessit
Spiritus,
&
crassa
pressus
sub
mole
latenter
Victitat,
ac
solui
uinclis,
&
carcere
caeco
Emitti
expectat
tenues
effusus
in
auras.
Quaeque
erat
innato
subsidens
pondere
moles,
Iam
leuis
assensu
superas
contendat
in
oras,
Duraque
mollescat
naturam
imitata
per
artem
Eximiam,
retro
quae
per
consueta
reuerti
Imperat,
ut
longo
sesè
forpore
recludatur
Inclusum
semen,
uegetantis
more,
nec
intus
Ardua
constantis
metuat
iam
uincula
massae.
Quod
tibi
ne
inirum
ualeat
quandoque
uideri,
Pullulat
interdum
proprij
uirtute
uigoris
Auri
perpetuum
germen,
ferturque
sub
auras,
Non
secus
ac
summa
fruticis
tellure
cacumen
Exit,
&
inde
sua
ui
sese
extollit,
vt
Istri
Accola
felicis
saepe
illud
stirpibus
haerens
Capreoli
in
morem
nati
circundare
truncos,
Implicitumque
etiam
saxis
inuenit
obesis.
Vtque
agiles
serpunt
ederae,
lateque
pererrant
Amplexae
lateres
circum,
pariesque
fatiscit
Dirutus,
ingressis
rimas
radicibus,
atque
Frondibus,
ac
prętergressis
latera
obuia
ramis:
Sic
Topho
inseritur
crescentis
uiuidus
auri
Surculus,
atque
intus
partis
explorat
inanes,
Egrediturque
illinc,
&
se
diffundit
in
auras,
Aut
uariè
illius
summas
complectitur
oras,
Quasque
tenet
solidè
conspersas
purus
inaurat,
Hinc
duo
praecipuè,
quae
uerset
cura
probati
Artificis,
statuo
quid
primum
seligat,
&
quo
Selectum
pacto
moderetur,
&
aptius
edat,
Quo
possit
modico
solui
lentoque
calore.
Vtrumque
innumeris
prisci
inuoluêre
tenebris,
Barbaraque
occultis
rebus
coniungere
uerba
Haud
dubij,
centum
statuerunt
nomina,
quorum
Quodcunque
incertam
signaret
remque,
modumque,
Multaque
quae
lepidi
quondam
finxere
Poëtae,
Quaeque
sacrorum
olim
ueri
uox
nuncia
Vatum
Protulit,
his
etiam
uice
sunt
interpretis
usi,
Singulaque
exposuere,
atque
inseruere
libellis
Ipsa
suis
patefacta,
uelut
caelantia
pridem
Artis
opus
tantae,
cum
porrò
uana
Poëtae
Figmenta
illecebris
uacuas
captantia
mentes
Commenti,
multo
fuerint
diuersa
loquuti.
Qui
uerò
incomprehensum
&
inenarrabile
munus
Diuinae
humanas
aduentum
prolis
ad
oras
Pręfati,
haudquaquam
parua
hęc
sensere
sub
ingens
Os
illud
tam
magna
sonans
mysteria
Vates.
Haec
tamen,
haud
nullis
nostri
suadentibus
ausi,
Vel
quòd
eos
ea
uana
fides
tenuisse
putandum
est
Vel
sua
quòd
uarijs
iuuit
caelasse
figuris.
Quin
etiam
huic
uni,
quo
se
mollire
metalla
Inuenere
modo,
cunctarum
nomina
rerum
Imposuere,
quòd
haec
cunctis
uis
insita
rebus
Haereat,
incipiatque
omnes,
&
compleat
una.
Cuncta
adeo
cunctis
occultauere,
neque
illi
Nequicquam
interdum
seriem
abrupere
loquendo
Perpetem,
&
excursus
interposuere
uacantis.
Ergo
altè
uestigia
animis,
&
rite
repertam
Materiam
rebus
tantis
per
deuia
sume.
Nam
non
una
tibi
regio
dabit,
aut
locus
unus.
Montibus
at
multae
spaciantur
Oreades
altis,
Antra
quibus
cura
est
seruare,
ingentiaque
intus
Munera,
iam
quorum
uenientes
saepe
remittunt
Participes,
manibus
puris
&
pectore
si
qui
Accessere
illuc,
dites
ubi
pectine
eburno
Aurea
perpetuo
depectunt
uellera
Nymphae,
Quae
prima
heroum
pubes
rate
sancta
petiuit,
Aa