575
278 IOANNIS AVRELII AVGVRELLI
Nec timuit tantos per fluctus quaerere summis
Tu ducibus ditem sub Iasone & Hercule Colchon.
Alter inauratam noto de uertice pellem,
Principium uelut ostendit, quod sumere possis.
Alter onus quantum subeas, quantumque laborem
Impendas crassam circa molem, & rude pondus,
Edocuit: neque enim quam debes sumere, magnum
Inuenisse adeò est, habilem sed reddere massam.
Hoc opus, hic labor est, hîc exercentur inanes
Artificum curae, uarijs hîc denique nugis
Sese ipsos, aliosque simul frustrantur inertes.
Et nunc urentis latices, Bacchiue liquorem,
Nunc olidas miscent lymphas, quae menstrua & ipsi
Appellant, ueluti sint, ut quę dulcia complent
Pignora perfectis materna mensibus aluo.
Deinde coquunt lento spaciosi temporis igne
Assiduè instantes frustra, longique laboris
Praemia decepti tardè uentura morantur,
Nam uarias rebus formas adhibere serendis
Non puduit, quae sic naturę monstra repugnant,
Hoc opere in toto pręsertim, quod nihil aequè
Postulat, ac quod sit simplex, farragine nulla
Rerum alia expletum, quam quae tellure sub alta
Continuo puri suffitu sulphuris, atque
Comparis attactu uiui conflantur in aurum.
Praeparat ast aliter alius, fortasse nec unus
Est modus, una modo res ipsa & pura reduci
Iam liquido uideatur, & in se sola relinqui.
Ars hîc, sed propius Naturam imitata, laboret,
Illic ipsa suum constans Natura tenorem,
Artificis sed mota manu directaque seruet.
Nanque ubi compactum ualida soluetur ab arte,
Expositumque extra uenienti ui dabit ultro
Sese opus, & certa foecundum prole patebit,
Quod superest: ipsum secreta in sede locabis,
Perpetuoque calore, & longo tempore fotum
Exercebis, & huic sensim sua pabula reddes.
Nec graue decreti spatium tibi temporis esto,
Quicquid id est, certo nam prodit tepore quicquid
Exoritur, donec perfectu circuat orbem,
Quo se uitalis profert in luminis auras.
Ac ueluti informis paulatim matris in aluo
Foetus inaugescit, paruus dum fingitur infans,
Sic locus exceptus dextrè, cui semina mandes
Aurea, continuè producens illa fouebit,
Donec inoptatos adolescent edita fructus.
Tumque ministrabis paruum crescentibus ignem
Principio, humentemque, & corrumpentibus aptum,
Temperiemque illis, Mariae quae balnea dictant,
Inter & humorem statues interque calorem.
Quodque fimum falsò appellant, & balnea, tantum
Tu mitem ac proprium gignendis usque teporem
Sufficies aequus, neque enim qui deficit, aut qui
Excedit calor, & medium seruare nequit: Sed
Alternat uariatque uices, hic profuit unquam
Natis, aut certo nascendis tempore rebus.
Materiam quoque nec multam concludere parua
Pyxide curandum est, modico nanque ipsa calore
Haud poterit resoluta suas expromere uires.
Id quoque non opus est, nam cum semel ipse beati
Pulueris extiteris compos; non amplius optes
Aut multum, aut ipsum rursus componere, namque
Augebis quoties ulli tibi uenerit usu.
Illud nec parui facies, quòd clara beatus
Signa dabit puluis tibi, cum manifestus haberi
Coeperit, & uarios ostendet rite colores.
Sed ruber in primis quanuis optabitur, album
Non tamen excipies, quin & magni quoque pendas,
Atque atrum, nanque hic operis tibi monstrat apertè
Principium magni, secretaeque hostia pandit
Prima uiae, ignarũ frustra qua uulgus anhelat,
Et uaga multiuij callis diuertit in ora.
Ille iter inceptum quondam, propiusque peractum
Iam medium, ostendit, nec iam procul esse ruboris
Indicium, gaudet cum uis humana propinquum
Affore opus, quo non majus perfecerit ulla
Ars ullis adiuta opibus, licet ipsa potenti
Nil non ingenio peragat, quae sidera caeli
Suspicit, atque obits signorum inspectat & ortus,
Conscenditque polum gradibus subnixa superbis,
Ac maris e terrae tractus metitur, & ipsas
Innumeras prorsus numero comprehendit arenas
Caelestis etiam concentus uoce referri
Edocet humana, fidibusque imitata canoris
Aetherei septem tentat discrimina cantus.
Arte etiam inuentae Leges & ciuica lura,
Arte urbes constant clarae, sanctique senatus,
Arte regunt reges populos, exercitus arte
Ducitur, atque etiam praestans Dux imperat arte.
Ars & corporibus fessis diuina ministrat
Adiumenta, quibus reparant languentia uires.
Fertilis & terrae cultus non abnuit artem,
Cum dura ac sterilis tellus mansuescit arando,
Et secreta prius crescunt uineta sub vlmis.
Haec igitur, quae nos inter uersantur ubique
Tractat, & illa etiam contemplans audet adire,
Quae procul à nobis tanto sunt edita tractu.
Quin bene si reputes, arti penè omnia certae
Attribuit genus humanum, nec dicere quicquam,
Aut facere illius recta sine lege requirit.
Salue hominum praesens simul & gratissima cura
Ars grauium, seu te sancta de Pallade natam,
Seu famulam potius dicam sub Pallade primam,
Nanque ferunt illam proprium seruasse pudorem
Semper, eam quamuis adamarit Lemnius heros,
Ex quo disiecit patris caput ipse securi,
Prodijt unde ferox patrio dea praedita sensu.
Salue magna parens iterum, foecunda uirorum
Atque operum, tibi tot sacris è uatibus unus,
Quos aequo ad tantos gressu procedere riuos
Par erat, Aonijs ausim conspergere lymphis
Tantarum causas rerum caligine tetra
Obductas, atrasque illis detergere sordes
Et liquida ablutas aspergine ferre nitentis
Ante oculos. ergo cum tu deprehenderis arte
Eximia seriem tantam, & manifesta colorum
Signa, procul longi speres promissa laboris
Praemia, nanque tibi diuino munere puluis
Pręstò erit auripotens, parua qui quodque metallum
Parte sui purum subito couertet in aurum.
Ac