575
280 IO. AVR. AVGVRELLI
Quod quoque tu facies, neque te desistere coeptis
Id moueat, nullos opibus quòd talibus auctos
Videris, aut uulgo sese ostentare beatos.
Nec quoque te grauia hęc, atque importuna retardent
Tempora, quae nunquam miseri sperauimus ante,
Hostis ut heu mites inuaderet has quoque terras
Barbarus, & longo seruatam tempore pacem
Perderet usqueadeò, nedum turbaret iniquus.
Nunc licet inuasas urbes, direptaque passim
Oppida, nunc turpes praedas, raptusque nefandos
Audire, & miseris iniecta incendia uillis.
Naruisiam unde suam tristis flet Musa Bononi.
Turpatos etiam cultus, uiolataque foedo
Milite templa deûm, scelerateque insuper usta,
Et confusa simul diuina humanaque tantum
Bella nefas, scelerumque parens discordia nectit.
Pectora quinetiam diro commota pauore,
Et concussa hominum paucis sic antè diebus
Cernere erat, ueluti dirarum agitata flagellis,
Vt sibi quisque nouas trepidaret quęrere sedes,
Collectisque opibus proprijs oneratus abiret,
Atque solum linquens patrium se ferret ad urbem
Reginam, magna quae cingitur amphitrite,
Tanquam illo sub tuta forent tunc omnia caelo,
Quo sese quondam fugiens electa recepit
Ges Italum, ut paruis scopulis seruaret & unda
Se modica, immensus totam cum exureret ignis
Italiam, accensus saeua penè undique ab omni
Barbarie, & multos duraret fotus in annos.
Quare age, quo magis haec fortunae subdita cernis
Quę boma mendaci mortales nomine iactant,
Illius aduersum uiolentos fulminis ictus
Praesidio hoc stabili temet munire labora,
Vt si fortè metus pauidos inuaderet unquam
Nos iterum horrends, quem Rex hominumque deumque
Iniustos potius conuertat iustus in hostes,
Ipse tibi atque tuis & amicis commodus adsis.
Nanque ubi diuinum secrete munus habebis,
Diuitibus cunctis opulentior ipse sub ala,
Aptius, aut loculo quouis, nulloque labore
Quo te cunque pedes, quocunque in tempore tecum
Omnia securae gestabis commoda uitae.
At si pax iterum nos exoptata reuiset,
Quam prope iam, siquid ueri mens augurat, esse
Credimus, & nobis missum diuinitus iri,
Quo potiore queas tranquillae munera pacis
Exercere modo? quàm quo seu seria tractes,
Seu tibi sint cordi lusus, & honesta uoluptas,
Vtraque tum frugi possis tum iustos obire.
Nam neque auaricies, neque honorum insana cupido
Nec qui perturbant reliqui mortalia corda
Affectus, uarieque mouent, & inaniter angunt:
Illecebris poterunt ullis te uincere, tanto
Praesidio, ac placidae mentis munimine tutum.
Sed neque bellorum diri motus, neque pacis
Alma quies tantum moueant te quaerere causas
Rerum adeò obscuras, nec opes, nec commoda, quante
Perpetuò quocumque uoles tam multa sequentur.
Verum id praecipue moueat, quod munere dignus
Hoc ipse euadas tanto, quo maxima possis
Intimaque ingentum penitus primordia rerum
Noscere, quas facilè haud unquam Natura crearit
Ni quis eam exteris iam nota adiuuerit arte.
Quę qui scire queat, felix queat haud minimus idem
Esse, nec optandum quicquam fortasse relinquat
Praeterea, quod non inuentis talibus ipse
Posthabeat, laetusque uelit fecisse minoris.
Mens etenim arcanis solum contenta reclusis
Gaudet pars nostri melior, nec plura requirit
Cum sese in ueri secessus intulit altos.
IOANNIS AVRELII
AVGVRELLI CHRYSOPOEIAE
LIBER TERTIVS.
Protinus optatos opulenti pul¬
ueris ortus
Exequar, hanc etiam solertes
sumite partem
Artifices, animoque diu uersate
uolenti.
Maxima iam uobis grauium miracula rerum,
Ingenteisque ausus, artisque ex ordine summae
Ignes, & spaciâ, & numeros, & pondera dicam.
In magnis labor est, necnon par gloria, siquem
Respiciunt placido praesentes lumine Diui,
Insequiturque ardens uelut inde accensa uoluntas
Ne uos difficilis rerum experientia turbet,
Neu me dicendi nouitas ingrata retardet.
Tu quoque, si quid adhuc tibi, quae praelusimus,
Tentarunt pectus, uotis persępe uocata (almum
Nympha mihi, dudum sacri custodia fontis
Extremam tantorum operum ne desere curam
Hanc nostram oramus. Nec, si quae maximus
Ille tuus cecinit Vates ornantia supra (olim
Tellurem complexa foues, contemnere prorsus
Inducas animum, quae nos imitamur, & ipsis
Illius impressis quae nunc uestigia signis.
Ponimus internae scrutati uiscera terrae,
Ne uelut ex alto penitus despecta refutes.
Quin uideas siqua pariles ea figere sorte
Conamur paruo uadentes grandia passu,
Sic eat aeternum puris tibi leniter undis.
Mincius, & tenera praetexat arundine ripas.
Principio spontis propriae, semotus ab omni
Sit cura, & uitam tranquilla per ocia ducat
Secretus, latitansque etiam, cui talia curae.
Illi sit non ampla quidem, sed commoda multis
Tractandis domus, & uulgo quę abiuncta recedat
Quaque locis habeat secreta cubicula certis:
Quo nullis aditus pateat: ni forsitan ipse
lusserit huc famulos non nil inferre minister,
Qui neque quid gestent norint, nec cuius in usum.
Hic breuis aestiua spaciantem porticus aura,
Et modica exceptu brumali tempore seruent
Atria, contineantque domi, nec paruulus absit
Hortus, ubi uacuum toto se exerceat anno,
Et