CHRYSOPOEIAE
LIB.
III.
281
Et
uelut
huic
tantùm
studiosè
deditus
instet,
Semina
nunc
olerum
properanti
seligat
ungue:
Nunc
eadem
excultae
telluri
condita
mandet,
Mox
animum,
atque
oculos
pascat
florentibus
herbis
Huc
etiam
interdum
dulceis
admittat
amicos,
Dissimuletque,
domi
quid
agat,
gratoque
sodales
Detineat
lusu
captos,
suauique
lepôre.
Interea
non
ille
tamen
cessare
calorem
Occultum
sinat,
Aurigerum
si
fortè
locarit
Semen,
ubi
proprios
aeui
iam
compleat
orbes.
Aut
si
id
continuoque
igni,
multoque
labore
Abstrusum
in
venis
auri
perquirere
tentet.
Atque
ideo
haud
ab
re
fuerit,
quaesisse
fidelem
Muneris
egregij
socium,
longique
laboris,
Interiore
domus
se
qui
tum
parte
recondat,
Inque
uicem
partitus
onus
curanda
ministret.
Est
etiam
non
illa
quidem
postrema
beati
Artificis
ratio,
qua
se
commendet,
&
ipsum
Dijs
ops
ęternis,
neque
enim
sine
numine
diuum
Hęc
ueniut,
neque
ad
hęc
ulli
adispirare
licebit,
Qui
non
ritè
deos
studuit
sibi
adesse
precando.
Ipse
ego,
qui
tantùm
haec
tenui
nunc
carmine
tento
Pandere,
ter
Musis
feci
pia
uota,
precesque
Intendi
manibus
supplex,
&
pectore
puro,
Vnde
mihi
insolitum
caelo
adspirare
fauorem,
Paulatimque
nouas
in
carmina
surgere
uires
Sentio
perque
altos
colleis,
atque
auia
ferri
Per
nemora
incertus
uideor,
ducor
sed
auenti
Mente
tamen,
quo
fata
ferunt,
ut
prims
amoeno
Ex
Helicone
sacra
referam
mihi
fronde
coronam,
Primus
&
Aonijs
intextam
floribus
Aram,
Quae
mihi
cum
fuerit
teneris
erecta
sub
annis
Et
Phoebo,
Phoebique
choro,
Genioque
potenti,
Stat
inaris
Adriaci
secreto
in
littore
ducta
Ad
culmen,
placidis
qua
fertur
Ariminus
undis
Aut
rapitur
torrens
uastum
uiolentus
in
ęquor,
Inclyta
dum
subter
pontis
monumenta
uetusti
Praeterit,
&
dulcis
undas
permiscet
amaris.
Propterea
inceptas
artis,
operumque
labores
Prosequar
indictos
prius,
&
fumantia
circum
Tecta
ferar
Diuûm,
tenues
qui
follibus
auras
Captant,
&
liquido
distendunt
aere
caminos,
Et
iam
Cyclopum
fremitus
audire
uidemur
Cominus
ingentes,
caelumque
incudibus
actum
Murmurat,
&
longo
Chalybum
stridore
liquentum
Insolitisque
mihi
resonat
mugitibus
Aetna.
Seu
quis
sementem
faciendi
quaeritat
Auri,
Seu
prius
Argenti
rectè
primordia
poscit,
Nosse
gradus
primum
uarios
ne
spreuerit
ignis.
Sunt
plures
etenim,
per
quos
procedat,
oportet.
Sed
duo
praecipuè,
Naturae
est
aemulus
alter
Tranquillae,
ast
alter
uiolentae
conuenit
arti.
Nititur
hic
operum
immensa
ui
trudere
semen
E
solido
innexum
miris
campagibus
Auro,
Cum
prius,
ut
tibi
mox
reserabo,
solueris
aurum,
Reddiderisque
humens,
necnon
&
putre,
subactumque
Vt
facilè
id
ualido
demum
patiatur
ab
igne
Exhaletque
tumens,
atque
in
sublime
feratur.
Exemptum
fouet
ille,
nec
excedentis
adurit
Tum
uirtute
caloris
opus,
frigere
nec
ante
Permittit,
quàm
se
mirè
componat,
&
ante,
Quàm
sese
propria
perfectum
sponte
reponat.
Hîc
mihi
composita
dedatur
mente
Minister
Magna
etenim
referam
primum,
tum
plurima
fando
Commods
expediam,
quę
prisca
&
barbara
turba
Subticuit,
quaeue
ipsam
etiam
celasse
uolentem
Crediderim,
aut
uerbis
nescisse
potentius
uti.
Haec
ideo
lingua
nunc
illustrare
Latinorum
Ausus,
quinetiam
numeros
his
addere
conor,
Grata
magis
doctas
ueniant
ut
missa
per
aures.
In
primis
auri
lamnas,
ramentaue
puri
Accipiens,
crebris
contundes
ictibus,
atque
Pulueris
in
morem
triti,
aut
fluuialis
arenae
Diminues,
longumque
teres,
quo
denique
putri
Humore
ex
sese
interius
resoluta
liquescant.
Proderit
huc
etiam
largos
infundere
rores
Seminis
interdum
proprij,
ne
fortè
alienum,
Vt
docui
supra,
quicquam
miscere
labores.
Ni
quòd
multa
queat
conectere,
forsitam
addas
Quodue
etiam
sparsum
rebus
communiter
insit:
Nam
simili
gaudere
suo
simile
omne
putato,
Atque
etiam
exterius
simili
quodcunque
iuuari,
Praesertim
cum
naturam
natura
requirat,
Atque
amplexa
parem
contraria
cuncta
recuset.
Sic
quoque
non
digitis,
aut
plectro
pulsa,
mouetur
Forte
fidis,
tanquam
fidibus
tunc
assonet
ictis
Ipsa,
quibus
fuerit
concordi
consona
uoce,
In
cunctis
adeò
rerum
cocordia
pollet.
Quare
id
ne
pigeat,
quodcumque
est,
quęrere
compar,
Aut
ubicunque
latet,
seu
montib.
abditur
imis
Vel
maris
eruitur
scopulis,
aut
fontib.
haeret
In
medijs,
alto
uel
se
producit
olympo,
Seu
quacunque
patet,
seu
parte
abscoditur
omni.
Quicquid
id
est,
totoue
orbis
se
corpere
miscet,
Cuius
praeualida
tam
compacta
resoluas.
Ergo
ubi
iam
humescent,
angusti
uasis
in
alto
Fundo
compones
ipsa
haec
non
ordine
nullo,
Nanque
per
aequa
tibi
maneant
dispansa
necesse
est,
Vt
calor
ex
aequo
penetrans
per
cuncta
feratur
Vnus,
&
ex
omni
compellat
parte
uaporem.
Nunc,
quibus
exceptum
rebus
componere
possis,
Instituam:
Vas
illud,
ubi
perferre
calores
Immensos
opus
est
aurum
sic
ritè
peractum,
Est
genus
indomitae
mirum
telluris,
Hiberus
Qua
fossor
uitreas
Italûm
transmittit
ad
artes.
Hac
etenim
argilla
fictis
uitrarius
ollis
Vitra
liquat
feruens,
eademque
liquentia
totas
Noctes
atque
dies
longo
depurat
in
igne.
Hanc
igitur
primùm
creta
compone
tenaci,
Qua
figulus
currente
rota
surgentia
profert
Vascula,
&
his
pergit
gratas
inducere
formas.
Est
etiam
Euganeis
tellus
in
collibus
atra,
Sulphurei
ad
fontes
Aponi
quà
semita
ducit.
Nec
minus
effossis
puteis
quandoque
subalba
Eruitur,
marmor
referens
persaepe
uetustum.
Quas
ut
tu
cunctas
unà
coniungere
cures,
Est
opus,
atque
adeo
manibus
miscere
subinde,
Vnam
quo
pariter
possis
inducere
massam.
Inde
scyphi
speciem
oblongi
simulantia
finge
Pocula,
queis
etiam
parua
circundare
zona
Aa
3