575
282 IOANNIS AVRELII AVGVRELLI
Os summum studeas, illis aptentur ut altè
Vitrea uasa super tenues captura uapores.
Nec minor illa quidem fuerit tibi cura Camini,
Quo ualidum accendas ignem, multumque diuque
Accensum summa foueas industrius arte.
Hunc igitur duplici munitum pariete firma,
Compositoque aptè limo duc omnia circum.
Nec mihi displiceat uinclis pręcinctus & aere,
Et silice intectus dura, quae tegmine ferri
Fortior, hoc melius tanti uim perferat ignis.
Hac quoque continuo multoque foramine comple,
Vascula quo possis illic tam multa locare,
Quàm multa est operi satis; & quam multa labori.
His ita compositis, cum primum accenderis ignem,
Aestuat is clausa rapidus fornace, feritque
Vas recta inferius, totumque ignescere cogit.
At proprio quondam species madefacta liquore
Aurea, quis credat? tamen haec uidere periti,
Soluitur, & spondae paulatim uasis adhaeret,
Mox petere hinc sensim uiri conuexa uidetur,
Duraque quae quondam fuerat, & densa, grauisque,
Mollis habet, uolitatque leuis, & rara fatiscit.
Quin niueo candore etiam fucata renidet
Principiò, mox caeruleo pallore repente,
Et uiola leuiter tincto perfunditur omnis,
Quae prius astrorum caelique imitata colorem
Fulserat, atque Auri fulua perstabat in aura.
Non tamen indicium facient haec una, sed ipsum
Illius interea licet obseruare saporem,
Haeserit os circum uix perceptus amaror.
Indicio est etiam sonus hinc obtusus, & aure
Deprehendi haud facilis, necnon odor haud gravis, & si
Sulphur extemplo paulum spirauerit atri.
Quid? quod & interdum liquidam se fundere in undam
Ipsa uidetur item, quae sursum repserit ossa,
Vsqueadeò non grande semel mutarier Aurum
Visum est, & superas ferri graue pondus in auras,
Hic liquor est, qui si certo sit tempore lectus,
Bina ministeria ex fese praestabit abundè,
Alterum, ut hinc aurum proprij quandoque liquore
Seminis infundas, ipsum cu soluere primum
Coeperis, & prima simul id contriueris arte.
Alterum erit, quòd cum hic doctè immiscebitur humor
Forsitam aduectas Indo de littore Baccas,
Cum senio obductae non nil pallere uidentur,
Restituet quondam proprio candore nitenteis.
Aut ex arte nouas etiam, si fortè cupido
Id facere incessit unquam tibi, fingere posse
Perspicuo inuenies illo puroque liquore.
Qd siquando sequens rerum pulcherrima, quoddam
Egregium meditari opus, & componere uelles,
Pulchrum aeque haud quicquam, nec tam mirabile possis
Deligere, humanam quod tuc imitere per artem,
Has adeò circum ludit Natura creandas,
Seu cum se summo pandunt in marmore Conchę,
Vt genitalis eas anni stimulauerit hora,
Implenturque leui conceptu roris hiantes,
Et grauidae certo mox edunt tempore foetus,
Aetheriusque illis fit candens Vnio partus.
Siue animaduertas, cur non se roscidus unam
Induat in speciem simili conceptus ab ortu,
Nanque ubi ros purus cupidis influxerit illis,
Conspicitur toto diffusus corpore candor.
Turbidus at foetum prorsus sordescere cogit.
Quem rursus uideas caelo pallere minante.
Quippe illo constant, caelique his maior inest uis,
Quàm maris, hinc uariant, & plurore uicissim
Nubilis est illis color, aut pro luce serenus,
Dum fouet alba senis Tithoni Aurora cubile.
Hinc etenim pasci tunc illas cernimus, & cum
Se tempestiuè saturent, grandescere foetus.
Comprimitur uerò, si fulgurat, ipsa repente
Concha pauens, restatque minor ieiuna timendo.
Verum si intonuit, pariter compressa pauensque
Inflatam uento speciem, & sine corpore gignit.
Atque hi concharum uerè perhibentur abortus,
Nam cute multiplici sani constare feruntur,
Et penitus solido compleri corpore partus,
Atque ita, quo callum reputes id corporis esse,
Quod sale permulto soleant purgare periti.
Id mirum est, caelo tantùm gaudere sereno,
Sole rubere illas, candorem & perdere, & ipsum
Custodire ideo mersas pelago altius, atque
Se radij ualeant usquam contingere Phoebi.
Flauescunt tamen, & rugas traxere senecta,
Nec constat uigor ille, nisi durante iuuenta,
Quem petimus, sic his etiam longa officit aetas.
Haeret & interdum duris uetus Vnio conchis,
Quem neque ab his ualeas nisi forti auellere lima,
Quanquam omnis pariter proprio sit in ęquore mollis,
Exemptus uerò durescat protinus idem.
At si fortè manum capientis praeuidet ipsa
Concha, statim conpressa operit seseque suasque
Intus opes, se gnara peti uiolenter ob illas,
Atque ita praeueniens acie proscindit acuta
Saepe manum, & poenas decepto sumit ab hoste
Denique quod solers fumi prudentia Vatis
Esse apibus circa regem miratur, id ipsum
Obseruare ferunt Conchas, ut grandior aeuo
Imperet, atque alias pastum praecallida ducat:
Quae si fortè capi, nam haec urinantibus una
Cura est, contingat. palantes protinus omnes
Includi reliquas facile est tum retibus, atque
Incolumi quo maior erat fiducia rege,
Hoc illis capto subit inconstantia maior,
Vsqueadeò in cunctis ductorem amittere magnum est
Praecipua his uerò dos est, aequisiimus orbis,
Candor item aethereus, tum limpids undique lęuor,
Et magno pariter iustum sub corpore pondus.
Sed satis haec, nequa uidear contendere summis
Ipse uiris, meritò sibi qui peperere uirentem
Semper, & in nullo languentem tempore laudem,
Nec mihi certandi ueniat tam uana cupido.
Tu modò, cum dabitur, collectum ritè liquorem,
Nam non saepe fluit, tantos seruabis in usus.
Nanque illo sparsus pallens prius Vnio candet,
Quin nouus efficitur, si post componere cures
Caetera, quae cura nihilo maiore parantur,
Vt referut, qui hęc egere & scripsere docentes.
Possem multa tibi quaerentum inuenta referre
Artificum.