575
CHRYSOPOEIAE LIB. III. 283
Artificum, qui dum res has scrutantur, & errant
Nunc huc nunc illuc, alienaque saepe secuti,
Quam peterent, miranda aliàs, nec cognita pridem
Inuenere, quibus fruitur nunc vita repertis.
Vt qui vitra adeò varias imitantia gemmas
Effecere prius, necnon qui Nitra Salesque
Iniunxere simul lymphis & Alumina primi,
Seiungique alijs Aurum docuere metallis.
Vel qui tot nobis etiam ostendere colores,
Purpureum viridemque, aut quo caelestia tecta
Interpicta micant, & crebris ignibus ardent.
Seu quem floriferi tranquillo tempore Veris
Lęta maris summas spargit Galathea per vndas.
Quem facere eximia si qua cupis arte colorem:
Nanque illum nobis etiam natura ministrat
Inuentum scabris in rupibus, hic tibi nulla
Proueniet de parte magis, quacunque vel arte,
Caerula qui placidi referat Neptunia ponti,
Quàm qui praetenuis flauo detergitur auro,
Hunc adeo ex sese profert & detegit vltrò
Aurea Cyaneo conspirans aura colori,
Cum floret mirae in morem rubiginis aurum
Suspensum supra os ollae candentis aceti,
Marmoreoque etiam completae puluere primum,
Deinde fimo in putri, iugiue humore repostę.
His ergo atque alijs, quos enumerare colores
Longu esset, cuncta in tabulis simulata reponunt
Pictores, quaecunque procul propiusue videri
Contigit, vt Prisci mira expressere, neque vlli
Non eadem mirè nunc & pinxere Minores,
Quos meus ingenio cunctos imitatus & arte
Iulius, effingit quicquid natura sub ipsis
Exposuit diuersa oculis, seu surgere montes
Aerios, imasque fimul subsidere valles,
Collibus atque etiam introrsum protendere hiatus
Aspicias, vacuisque ipsos se findere rimis.
Seu petere exiguo comprehensos margine cures
Prospectu latè campos, & florida rura,
Fluminaque immensas inter currentia terras,
Et maria, atque lacus, viridique in gramine fontis,
Quo Nymphae, Satyrique, & monticolę Syluani
Conueniunt, caeloque illic & sole fruuntur
Quisque suo, varijs intenti lusibus omnes.
Multaque praeterea, quibus artes haud pudet vti
Ceu proprijs reliquas, si qua immiscere metallis
Pergit ritè manus, vt cum spirantia quondam
Aera Myrho, vel nunc eadem cum excudere Crispus
Certat fingendi praestans & fundere iuxtà.
Multaque construere, & multa admiscere, suumque
Sufficere his ignem doctus. Nec inaniter illum
Crediderim arcanam meditatum plura per artem,
Qui genus id nuper tormenti ex aere peractum
Horrendum miseris edit mortalibus, altos
Quo murorum apices longè quatit, & graue pondus
Machina terribili iaculatur in aëra bombo,
Quo tellus tremit assultans, atque oppida circum
Icta procul diro strepitu, ceu fulminis, horrent.
Quales attonita stupidi percepimus aure
Littore nunc Veneto, Pataui dum magno ad vrbem
Rex sedet, & latos diuerso milite campos
Occupat, at contrà Venetùs se exercitus intrà
Continet, & varijs arcet terroribus hostem.
Sed quid in haec fando diuersi venimus an quid
Nos & agit, quo nunc vertit fers omnia Mauors?
Pierides contra contendite: nam neque vobis
Vnquam aberunt, ausint quid talia: sed neque munus
Ingratum est quod cumque paro: namque hoc mihi tantum
Iussistis, quod & ipse lubens praestare laboro,
Aequo in his quanuis labor est, & gloria dispar.
Nunc age continuus calor, & secretior ignis,
Quo fouet ac reficit sese vis seminis intus,
Edetur, tempusque sacri geniale Hymenaei,
Perpetuisque almi succensa cubilia tedis
Coniugis, & veri Veneris dicentur Amores.
Ergo niuem cùm tu vitro deraseris auri,
Hanc Hyali paruo rursus in vase repones,
Cuius item modicum feruenti os obstrue vitro.
Tum tibi seu lapide excisum formare caminum
Siue luto fictum, studeas, cui subdita lampas
Ardeat assiduum producens vsque teporem,
Quem super impositus densè cinis aurea seruet
Semina, quae fundo phialae claudantur in imo,
Et vitreo dum vase diu conclusa coquuntur,
Ostendant prima varios in fronte colores:
Namque ipsum quoniam prae cunctis quęrimus atrum
Post quater vndenos soles cum noctibus actos,
Vnde color tota candens educitur arte,
Ex atro ad candentem alios extare necesse est,
Quos spectes medios inter contra ina sensim
Apparere tibi: nanque hoc natura requirit,
Quo sibi conueniat concors, atque vndique tota,
Nec nisi decursis spacijs extrema tenebris:
Omni nanque dabunt tibi tot se parte videndos,
Quot trahit aduerso solis splendore colores
Iris, vbi terris caelo incuruata recumbit.
Aut quot saepe leui motu variata videmus
Colla referre auium, quas luno iungere curru
Ante alias omnes volucres dignata, superbis
Centum Argi voluit praetexere lumina pennis.
Ast vbi se fusco perfuderit ipsa colore
Massa, putes proprium te suffecisse teporem,
Quo femella marem suaui complexa foueret
In gremio: ast illi sensim instillaret amorem
Fotus amans, dulcique simul langueret vterque
Connubio, & ditem proferret denique partum.
Hinc ea paulatim pullam deponere vestem
Incipit, & sese pallenti obducere palla,
Inque dies minus atque minus pallere, neque vllo
Cessare interea momento temporis vnquam
Saepius innumero conspersa colore vicissim,
Quin albere iterum maturet foedere tanti
Coniugij iuncto, quo iam resoluta latenter
Putruit, & vires quo nunc recreata resumit.
Hîc igitur ne qua tepidum summoueris ignem
Et genitalem intus vim vi subeunte foueto,
Ales vt assiduè tepidis super incubat ouis,
Nascendisque adhibet pullis intenta vigorem.
Quem tu continuè morem seruare memento,
Hanc vt, dum Phoebi circum se verterit orbis,
Plurimus exacto comprehendat tempore candor.
Aa 4