284
IOANNIS
AVRELII
AVGVRELLI
Haec
tibi
tangenda
est
duranti
denique
meta,
Hic
equus
est
soluendus,
&
hîc
iam
terminat
ęquor,
Quo
cursum
tenuisse
diu
laetere
laborum
Tantorum,
&
longum
patienter
multa
tulisse,
Ac
iam
tempus
adest,
quo
felix
praemia
sumas
Debita,
quae
tanto
demum
sudore
pararis.
Accipies
igitur
viui
de
more
subactum
Argenti
pondus,
triquetroque
in
vase
repones,
Quo
calefacta
solent
immissa
metalla
liquere,
Cuque
tibi
in
medio
vas
ipsum
aptaueris
igni,
Coeperit
&
misso
sursum
feruescere
fumo,
Pulueris
exiguam
perfecti
proijce
partem
Desuper,
&
tantis
succendas
follibus
ignem.
Nanque
id
continuò,
quod
tu
mirere,
liquescet
Argenti
in
speciem,
quam
fusam
deinde
canali
Angusto
in
gracilem
videas
durescere
virgam.
Non
tamen
hîc
prorsus
sistendum
est,
eia
age
longum
Ingresso
tibi
restat
iter,
quo
pergere
cura
Strenuus,
&
quondam
felicem
perfice
cursum.
Nec
mihi
det
vitio
quisquam,
si
condita
claustra
Naturae
reserare
nimis,
vel
inutile
forsan
Humano
quicquam
generi
proferre
videbor,
Cum,
veluti
cunctos
auro
ditescere
vellem,
Ipsum
qua
fieri
possit
ratione
docere
Tentabo,
abstrusum
quod
sic
natura
sub
imis
Montib.
occuluit,
quo
gens
humana
per
omneis
Id
peteret
patiens
atque
exantlata
labores,
Quóue
vno
precijque
modum
summamque
tenerent
Morales,
illoque
foret
mutatio
rerum
Aequior,
&
varias
inter
commercia
gentis
Apta
magis.
Quòd
si
certa
produxerit
arte
In
lucem
id
quisquam,
vulgoque
vt
pergat
in
vsum,
Fecerit,
atque
ideo
preciosum
vt
vile
putetur,
Continuò
exciderint
reliquae
tam
segniter
artes,
Quantum
haec
extulerit
caput
indefessa,
neque
ipse
Fortè
pater
curis
acuet
mortalia
corda
Amplius,
inde
graui
passus
torpere
veterno
Omnia,
vel
potis
sceleratum
mox
genus
omnem
Iusserit
humani
speciem
mutare
decoris,
Ipsum
autem,
vt
varijs
agitauerit
antè
periclis
Autorem
sceleris
tanti,
aut
detrudet
ad
orcum
Fulmine,
vel
celsa
religatum
in
rupe
perennes
Aeternum
poenas
coget
dare:
nam
quoid
Olympo
Ossa
superpositus,
necnon
&
Pelion
Ossae
Coeumque
lapetumque
magis
sęuumque
Typhoea
Finxerit
horrendi
Iouis
ira,
&
fulmine
dignos?
Aut
magis
ęthereis
subductus
sedibus
ignis
Caucasea
meritum
volucrique
&
rupe
Promethea
Quam,
qui
hac
imprudens
aurum
inuulgauerit
arte,
Dignus
erit
poena
simul
vt
multetur
vtraque?
Cauerat
hac
princeps
re
forsan
Claudius
vna,
Flexibile
vt
fieret
mirando
examine
vitrum,
Detraheret
ne
quid
precia
olim
imposta
metallis
Vidit
idem
inferior
logo
pòst
tempore
Cęsar
Ipse
etiam
fortasse,
artis
cum
perdere
tantae
Artifices
voluit,
iussitque
exurere
librum
Multorum
aggestum
cumulum,
dum
fortè
peragrat
Milite
composito
Aegypti
ditissima
regna,
Et
timet
imperio
Romano
prouidus
arte
Ex
illa,
&
multis
opibus
tunc
inde
paratis.
Quin
frustra
Phauns
Pico
satus,
&
Iouis
almus
Ipse
nepos,
merita
ferretur
laude,
quòd
olim
Primus
ad
Hesperios
specubus
de
permpserit
altis
Argenti
latè
venas,
primusque
per
ipsum
Aurum
aditus
tantos
tellure
recluserit
ima,
Horum
conditio
si
qua
vilesceret
arte.
Verùm
id
non
agimus:
non
omnibus
omnia
nanque
Scribimus,
hac
tota
vulgus
sed
parte
perosi
Ludimus,
&
procul
hinc
certum
est
arcere
profanum,
Et
terrere
etiam
scriptis,
ne
attingere
sensu
Speret,
quę
paucis
canimus
prudentibus,
&
quę
Non
tanquam
artifices,
sed
vt
olim
caetera,
tanqua
Scrutantes
opus
id
naturae,
dicimus,
&
quae
Vix
illis
pateant
magno
percepta
labore,
Qui
moniti
nobis
dignique
ad
tanta
vocantur.
Praesertim
cum
ritè
volunt
indicta
relinqui
Nonnulla,
aut
dici
scelus
est
ea
quippe
nefandum,
Ni
penitus
caecis
ambagibus
inuoluantur.
Ac
nonnulla
etiam
(quod
parcè
nos
tamen
vltrò
Fecimus)
interdum
sparguntur
falsa:
neque
illic
Omnia
praecipuè
credas
tibi
vera
referri,
Ars
vbi
secretos
duci
tentatur
in
vsus,
Atque
vbi
quo
pacto
sese
experientia
promat,
Prodimus
addicti
perplexae
legibus
artis.
Quin
vbi
naturae
vires
aperimus,
&
artem
Illius
asseclam
decernimus,
atque
vbi
primùm
Esse
hanc,
mox
quę
ea
sit,
ostendimus,
omnia
passim
Vera
tibi
porrò
occurrent
magis,
&
magis
inde
Omnia
percipies,
quae
sunt
ducenda
sub
vsum,
Quam
illinc,
artis
vbi
nobis
modus
ipse
doceri
Est
visus,
nostroque
parens
fieri
documento.
Nec
fuit
haec
fandi
tantum
sententia,
quantum
Hîc
mihi
nescio
quis
furor
incidit,
vnde
fauenti
Numine
non
trito
ductarer
calle
sub
alta
Culmina
Pieridum,
lętosque
inuisere
colles,
Et
fontes
haurire
sacros,
&
carpere
frondes
Sperarem,
doctae
iam
praemia
frontis
honesta,
Atque
adamata
mihi,
&
multos
quęsita
per
annos.
Haec
nam
sollicitas
inhibent
solatia
curas,
Hic
amor,
haec
vacuam
tenet
oblectatio
mentem,
Gratiaque,
atque
vna
haec
aninm
complexa
voluptas
Explet,
&
hinc
totum
percurrunt
gaudia
pectus
Gaudia
Castalidum
dono
concessa
sororum.
Ergo
hinc
digrediens
edico,
ne
quis
ab
igne
Amoueat,
quod
rexit
opus,
ne
fortè
remittat
Conceptum
durante
diu
virtute
calorem:
Sed
contrà
intendat
potius,
quo
perferat
ipsum
Tacta
manus
tamen
artificis,
ne
quon
mouentem
Vim
sese
excedat
calor,
at
tam
iugis
&
equus
Perduret,
quàm
laeta
illum
natura
sequatur.
Ergo,
quin
pergas,
tunc
te
mora
nulla
retardet,
Desieris
cum
iam
vlterius
proferre
nitorem
Sperati
&
demum
iam
tum
candoris
adepti:
Sed
tamen
vt
properes
obstet
patientia
semper
Fida
comes,
quae
te
pariter
ne
longa
moretur
Ipsa
dies,
faciat.
neque
enim
tibi
tempore
parta
Tanta
breui
speres,
quae
si
conquirere
possis,
Nulla
aquè
quaerenda
alia,
aut
optanda
relinquas.
Hîc
itaque
vlterius
postquam
processerit
ignis,
Non
vnus
color,
aut
facies
spectanda,
sed
antè,
Quàm