575
CHRYSOPOEIAE LIB. III. 285
Quàm tibi purpureus se proferat ipse videndum,
Paulatim croceo perfusus candor amictu,
Et variè immutans, totum durabit in annum,
Cum ruber ostendi mox coeperit, atque sub altam
Perspicuus florere cutim, violaeque rubenti
Assimilis, iuxtaque nitens Tyrio hyacintho.
Haud tamen hîc etiam sistas, sed protinus vltrà
Perge, nec à recta, qua te via ducit, aberres.
Tum tibi ne in mentem veniat, nec suadeat vllus
Vt quicquam immutes ignem, ni fortè parumper
Intendas, quem ferre tamen vel tangere possis,
Cum libet, illaesus, quę fit tibi meta, modusque,
Quo nihil hoc toto seruandum tempore credas
Esse magis: namque hoc naturam imitabere tantum.
Caetera, si pecces aliquid, vel fortè relinquas,
Corrigere, aut rursus componere, nil prohibet, si
Rectè animaduersa haec pridem, & quaesita fuerunt.
At si desistas, quo vis intermoriatur,
Ignea, continuo quę foetum fomite pascit,
Nil agis, & subito cum primùm desinet ignis,
Cuncta ruent, quae non vlla reparaueris arte
Amplius, ac frustra tentes fulcire ruinam.
Verum si contrà studeas augere calorem
Impatiens, pigeatque morae te, protinus illud
Amittes, longo quod dudum tempore quaeras.
Propterea assistens operi bombycina lychnis
Nunc ipse imponas filo contorta trilici,
Nunc oleo demissa leues, eademque retorto
Profer acu, aut putres contundas forcipe fungos.
Contemplator item, cum se mutauerit aër,
Sumpserit & vires iam tempestatibus aequas,
Si media, vt par est, torrenti aestate calescet,
Et tuus hic etiam nolens augebitur ignis.
At si frigescet gelidis Aquilonibus aer,
Et tuus hic etiam nolens sedabitur ignis.
Tu verò, si frigus erit, mox addere primis
Fila tribus sapiens accingere, quae tibi speres
Esse satis, sed si aestatis supereminet aestus,
Occurras, demasque celer quae adiunxeris antè,
Aut latera extemplo attenua nimis ampla camini
Et graciles illi spondas aptare labora.
Aut contrà, tenuis paries vbi fortè maligna
Ex sese admittet vel rimis frigora, limo
Tum latera haec eadem crasso duc omnia circum,
Quaque potes iussum conserues arte teporem.
Nec pudeat cribro cineres agitare, neque ipsos
Ampullam circum tenues aptare tepentem
Interea, quando videas inolescere foetum
Scilicet, & densum magis affectare ruborem,
Tertia quo tandem veniat feliciter aestas,
Quae tibi praeteritos demat perfecta labores.
Nam simulac plenum color effert purpureus se,
Cunctandum nihil est, quin puluis vase beatus
Dematur, variosque tibi seruetur in vsus,
Caetera siue velis auro mutare metalla,
Seulibet affectis etiam mortalibus esse
Auxilio, & tristes illis depellere morbos.
Haud tamen exactè quisquam sic coputet annos,
Vt nil diminuat numero huic, nil insuper addat.
Nam seu materies habilis quandoque reperta
Acceleret cursus, eadem non apta retardet,
Seu calor intensus paulo mins. aut magis ęquam
Mensuram exuperet, variet tempusue, locusue:
Hinc tibi, si spectes, ratioque, & causa patebit,
In longum tanti spacium quae duxerit ortus,
Fecerit aut breuius: neque enim quem septims edit
Mensis, erit fallax hominum partus. Nec & hunc, quem
Protulit vndecimus, non verum dicere possis,
Quanquam hęc in superos soleant & in astra referri.
Sunt qui deinde tamen non paruis ignibus illum
Noctes atque dies septem in fornace perustum
Detineant, donec magis hic densetur, vt aiunt,
Quod tamen haud omni sapiens ex parte probarit.
Nam facere haudquicquam simile huic natura videtur:
Coeperit at si quem, seruat mox vna tenorem
Semper, & incepto quae sint diuersa refutat.
Hęc tibi quo totum peragant, quem circumagis orbem
Rectius, integri, moneo, ne spreueris anni
Obseruare tuis in rebus tempora passim.
Ac, si me quicquam studeas audire, sub ipsum
Ver adeo incipies, quo totus parturit orbis,
Et quo se cunctis aperit natura creandis,
Cuius ad arcanum componas cuncta tenorem
Me duce, quod monui semper, ne calle relicto
Illius, à recta quoquam discedere tentes.
Vere igitur tum vitra tibi conflare iubeto,
Vere etiam formare luto atque aptare caminos,
Cum desęuit hyems, ac dum non impedit aestas,
Vt quamuis validos pertractes cominus ignes.
Forsitan hîc numeros quaeras, & pondera rerum,
Quas tibi constituas, opus id quam perficis, antè.
Verùm si reputes, tria sunt primordia tantum:
Dehinc duo, dehinc etiam, rectè si videris, vnum
Tantum erit, & solo triplex constabit in auro.
Quin ipsa haec vno coprehendas pondere cuncta:
Nam nihilo distant inter se iuncta, suumque
Quodque sibi alterno permutat pondere pondus.
Quae tamen exactè prorsus sic omnia tractes,
Vt neque tam tenui numero subducere curent,
Ac neque tam modica perpendere lance minutim
Hi, quibus argento mirè secernitur aurum,
Instrumenta quib. maneant, quae templa vocantur.
Nam templi faciem praestant circundata vitro,
Et pedis vnius modulo constructa decenti,
Quo nusquam tenui penetret vi spiritus, atque
Hîc erecta bilanx praeceps immotaque perstet.
Atque ideo argenti massae, quę continet aurum
Infusum, drachmam capiunt, quam rursus acuto
Incidunt ferro, mediamque illius in acris
Diffundunt latices partem, mox illa virentis
Particulas auri linquit resoluta per vndas,
Hae propria nigrę ad fundum grauitate feruntur,
Quas illi excipiunt, & parua lance receptas,
Exiguo quocuque leues sint pondere, pendunt.
Subductisque ipsis, dum quod sub parte repertum est
Tunc aurum, artificis miro solertia ductu
Computat, in toto reperit quae summa resultet.
At quanquam numeris, opus est, vtare minutis
Vsqueadeò, vel ponderibus, satis attamen vna
Tantum electa tibi fuerit tribus vncia primis