575
286 IOANNIS AVRELII AVGVRELLI
Ex illis, quam tu, vt docui, sic ritè gubernes:
Aut si fortè duas sumis, nil amplius addas.
Nam te, quod superest, etiam nonnulla docebo,
Quae tibi cum fuerint alta sub mente reposta
Noris, cur modica contentus parte labores.
Hîc ego non fictis, quae sunt tractanda, figuris
Eloquar, & longis obducta ambagibus edam,
Quae quondam artifices ipsi celasse fatentur
Consultò, tanquam veteris mandata Sibyllae.
Extremo huic igitur prudens ne cede labori:
Nam breuis atque artis minimae est, sed diuitis vsus
Ergo vel in primis fuluo confunde metallo
Confecti paulum medicaminis, idque beati
Pulueris actutum prae se vim ferre videbis.
Vel grauidum puro semen cum rursus ab auro
Haud facili & multa extrusum collegeris arte,
Qui modus ex illis, quę pridem exegimus, extat
Expressus satis, & fari non omnia par est:
Huic tu purpurei partem mox pulueris aequam
Immisce, atque illis lentum succende calorem,
Ac geminos illas etiam simul excoque menses,
Quo seriem spacio cunctam prodire colorum
Peruideas, qualem ternos miratus in annos
Videris, atque breui sumas, quae maxima longo
Tempore iam tota quaesisti sedulus arte,
Idque iterum atque iterum facias, quotiesque peractum
Id fuerit, toties vires illius, & ipsum
Puluereum exauctes cumulum: nanque ocyus ipse
Crescit, & hinc aliam sumit, retinetque priorem
Virtutem crescentem etiam: nec credere vanum est,
Illam adeò interdum priscis autoribus auctam
Ipsius vt tenui proiecta parte per vndas
Aequoris, argentum si viuum tum foret aequor,
Omne vel immensum verti mare possit in aurum
Neptunusque supra diuos ditissimus omnes
Tum fieri, & strato lusum Nereides auro
Ire super, puro siccantes sole capillos
Caeruleae, quo non alius color aptius auro
Haeret, & aethereo cui plenè conuenit aurum.
Haec super aurifera non inuidus arte canebam.
Dum ferus Ausonię populos agit vndique motus
Atque rapit resides & longa pace quietos
Arma per, innumerasque immani vulnere cędes,
Horrendum in facinus, quo mistum ignobile vulgus
Principibus, rerum quibus est permissa potestas,
Praecipitat, stupidisque necem mortalibus atram
Ingerit, atque ipsa grauiores morte labores.
Illo Augurellum me tempore tutus habebat
Adriacus bacchante sinus per cuncta furore
Barbarico, magnae vel cum primoribus Vrbis
Versantem, aut studijs Musarum multa vacantem
Carmina qui fidibus iampridem aptare canoris
Tum doctos salibus Sermones spargere puris
Tentaui, & demum iam rectos ausus Iambos
Edere nunc lusi somno velut excits arcto,
Qua data porta inter geminas, quę somnia servant,
Cornea nec nobis patuit, nec prorsus eburna
Emissus cecini falsis insomnia verbis.
Chrysopoeiae Finis.
IOANNIS AVRELII AV¬
GVRELLI AD PETRVM LI¬
pomanum Hieronymi F. Venetum P. Ge¬
ronticon Liber primus.
Sunt cordi Musę nobis, sunt car
mina curae,
Caetera, quae vacuam tenuissent,
gaudia mentem,
Omnia nunc semota, refert haec
vna voluptas
Quicquid dulce olim sensu percepims omni.
His ergo hanc grati secretam ponimus aram,
Hîc Hederae & Lauri, necnon & amoena vireta
Apricos inter colles, hîc Myrtea sylua,
Et Veneri sacer est lucus, nec grata Lyaeo
Mitis abest pendet quae spissis vua racemis.
In primis sternenda mihi est auro area multo.
Tum coeptae è solido surgent Adamante colunnae,
Queis altè supra impositum consistere tectum
Instituam gemmis ornatum grandibus, atque
Aeternis densi vinctum compagibus aeris
Iam quibus inter se nexis non vlla vetustas
Offuerit, quanquam validis conatibus obstet.
Stabunt in medio diuae, templumque tenebunt.
His ego dehinc coetu vatum comitatus honesto
Dona feram, non quae vulgò consueuimus illis
Offerre: at rerum prorsus rarissima quęque
Nobilium, quales tantùm seponere summi
Electas omni è numero potuere poetae.
Tuque ades ô gentis Lipomanae digna propago,
Et rara iuuenis virtute ac moribus aucte
Eximijs, summa quae caeli sede profecta
Eueniunt, rectaque solent sub mente reponi,
Tu mihi te vacuu da nunc, & pectore puro.
His ego te sacris adhiberi, & fungier opto,
Quae tibi nunc vni nobis commissa parantur.
Ergo humeris primum vesten hanc candentibus albam
Induere, & mecum tantis accingere rebus,
Adsistensque mihi puris è fontibus hauri
Diuinum laticem, ac manib. cape lilia plenis,
Collectosque vnà vario de cespite flores.
His demum latè, dum verba precantia fundo
Ipse haec Musarum dudum Phoebique sacerdos
Sparge solum, & suaui completo cuncta vapore.
Phoebe, nouem circum quem numina sancta sororum
Semper habent, diuisque illic Paeana canendo
Aeternam interdum spargunt mortalibus auram.
Vnde vigens sumit dias in carmina vires
Spiritus, & summo deducit ab aethere vatem,
Illius huic haustum fas sit sperare precanti,
Qui tibi toto animo primis famulatur ab annis.
Is tibi candentem taurum niueamque Iuuencam
Constituet Musis sacrum, viridemque quotannis
Appendet templi medio sub culmine Laurum.
Atque ignem hunc vobis, quo feruens ara renidet,
Et dabit, & longa lucentem aetate fouebit.
Vos