575
GERONTICON LIB. I. 289
Doctrina at alius atque scriptis, mystica
Quae sensa magnis eruunt sacrarijs.
Et qui volentes sanguinem ac vitam pij
Fudêre cruciatus per omnes antea
Ducti, labores inter ac angustias.
Et quisquis alto pectore hunc tandem gerit,
Amoris arcto colligatum vinculo.
Ipsumque praeter expetens vnum, nihil,
Testatur eius mira, quę fecit patris
Suoque semper praedicanda nomine.
Quorumque prorsus inscius rerum prius
Quid ipse dicam? quid secundum prosequar?
Sic magna cuncta sunt, & excedentia
Humanitatis singulos captus simul.
An cum relictis inscijs parentibus
Iam natus annos nobilis duodecim
Inter peritos sedit in templo puer
Eos, quod esset omnibus inirum, petens
Et audiens? an quae deinde nuptijs,
Miranda fecit, vina permutans aquis?
Vel cùm precanti regulo dixit, Tuus,
I, natus etiam viuit, ac illa quidem
Iam morbus hora sospitem reliquerat.
Quid haec ad illa, quae sequuntur, dixerim?
Haec mira quanuis sint & ipsa maximè.
Surgit vocatus illicò aegrotans senex,
Ferensque sanus lectulum perambulat.
At caecus is, qui viderat nunquam, videt.
Ex quinque panibus, & duobus piscibus
Iesum sequutus redditur vulgus satur.
Puella saxis verberanda publicis
Detenta summo liberatur iudice,
Peccaret illa ne tamen quid amplius.
Iam penè putridus excitatur mortuus,
Et inter homines, vt prius, versans sedet,
It, loquitur, audit, esurit, sitit, palàm
Quaecunque viuens fecerat, rursus facit.
Verùm quid infans ipse nunc ausim loqui?
Quae nec piorum maximus coetus virûm
Explere pleno cunctus ore quiuerit.
Haec finis ergo: nanque peccator miser
Quónam per illa pergerem loquens modo?
Quae mortis atque passionis vltima
Tuae fuerunt impiae mysteria,
Nostrûm redemptor omnium promptissime.
Quaenam pauenti suppetent voces mihi?
Quibus feratur concitus terris tremor,
Lunaeque lumen abditum, solem datas
Circum tenebras, conditos suis patres
Surresse monumentis, & in sanctam vndique
Venisse ciuitatem, & illic pluribus
Apparuisse post secutam gloriam
Tuam, subacta morte. Sed quis omnium
Oculis potius hîc lachrymas dabit meis?
Vt flere possim traditam duram tibi
Necem ab nefandis impijs mortalibus,
Quorum salutis veneras huc gratia.
Dabit quis, inquam, lachrymas mihi, quibus
Tuos ad imos procidens pedes fleam,
Tuos solutis lachrymis lauem pedes,
Exosculer flens, abluamque vulnera,
Inflicta sancto tam nefandè corpori?
Te praeter vllus non dabit, nullus mihi
Ostendet, vnde verus emanat liquor
Vitae, nisi tu. Nullus, vt fleam miser,
Docebit, atque nullus, vt laeter, dabit,
Te praeter. Vt commissa nunc fleam mea,
Da pater, vt orem, vt seruiam soli tibi,
Complectar vt te, caetera vt nihil putem.
Concede mentem iussa seruandi tua,
Et ex iniquis exeundi semitam
Ostende, qua te sedulus solum sequar
Emancipatus vnico tantùm tibi.
Vt memet abnegem ipse, quam tollam crucem
Ostende mi nunc, postmodum vt laeter, dabis,
Voles vt ipse: nam voluntas maximè
Tua hîc, & vsque fiet, & per omnia
Semper, neque vlli placeat id, quod displicet
Tibi, neque vnquam. Tu salus solus mea,
Seruabis ergo, cùm vias ostenderis
Salutis ipse, cùm mihi praesens dabis,
Vt nocte tecum promptus, vt tecum die
Sim semper, vtque supplicem volens tibi,
Ne quo remittam temporis puncto tuum
Nomen, quod extat omnium nomen supra,
Ardente lesu charitate prosequi.
QVADRAGESIMA.
Ergo animi interea semper pende
bis? & vnde
Incipias semel, ignoras, componere
mentem?
Ne tibi continuis tot fluctuet anxia curis.
Semper idem progressus iter, nunquam haec bona longè
Seposita, & nobis adeò distantia cernes?
Quid differs? quid te varijs ambagibus istis
Implicitum inuoluis magis, & magis ingeris vltro?
Non breuia attendis vitę momenta caducę?
Non quod & hîc omnes peregrè producimur? & quod
Mox aliò nobis properandum? vbi sistere tandem
Aeternùm sit opus, penitusque recedere nulli,
Atque bonos illic factorum praemia rectè
Accipere: at sontes vitiorum pendere poenas:
Sed non quas vulgò referunt perferre sub imis
Manibus, aeternos ignes, aut frigora dira,
Sint eadem & maiora etiam tormenta licebit:
Verum quod multo horrendum magis igne, vel omni
lactura est grauius, nullas visendus in horas
Ille opifex rerum, visu quo sancta fruuntur
Pectora, quae terris valido se tollere nixu
Iam potuere suo, superumque recondere coetu.
Forsitan heu dubitas operum tibi conscius vllam
Spem fore, qua fretus valeas haec tanta mereri.
Ne dubita: nam nulla cupit rex damna suorum,
Quos quondam è nihilo, quod erat bonus ipse piusque
Fecerat assimiles cunctos sibi, deinde quod atram
Ingressos nebulam, recta, quam ostenderat illis,
Errare aspexit, durae ludibria mortis
Pertulit omnipotens, vt eisdem splendida vitae
Bb